eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    543

    3742. 1638 augustus 21. Aan J.A. Salvius1.

    Illustrissime Domine,

    Valde mihi placet responsum prolusorium, quod Excellentia vestra dedit domino Roo2; miror et diffusum dicendi genus et rerum non vacans. Exigit tempus et Germaniae miseria, si ea moventur, ac praecipue domus Palatinae calamitas, ut apertius loquantur Angli et, si pacem communem suoque ex usu volunt, reddant et se bello utiles. Scotici motus an eos facturi sint benigniores in domum Palatinam, sane dubito. Sed speramus ea in Scotiam mandata referre marchionem Hamiltonum3, per quae sedari queant istae procellae, quanquam extortum metu parlamentum, extorta synodus faciunt, ut metuam pertinaciam gentis pridem aemulae Anglis, nunc et accensae per vehementissima illa flabra odii theologici.

    Gaudeo Excellentiam vestram habere mandata sine deliquio. Batavi si eo perduci poterunt, ut etiam in imperatorem4 se bello cum Suedia illigent, sicut in Hispanicum Galliae sunt devincti, mirabor et, quo minus res speranda videtur, eo magis publico gratulabor. Sermones meos tum de federe cum Anglis5 tum de pace cum imperatore ad id, quod Excellentiae vestrae literis didici dirigam.

    De Gartzio est sane quod gaudeamus: neque hic taceri debet tam bonus successus. Caetera de D. Bannerio6 et de Galassio7 discemus cum tempore. Electoris Brandenburgici8 tanta minati extra Germaniae fines abitus fugae quam itineri est similior.

    Rex Daniae9, quantum video, magis videri vult agere quam agit. Magnus est, quantum conjectura possum assequi, nodus ille, qui pacis colloquium implicitum tenet de formula tuti itineris pro Germanis. Plerique eorum non meriti sunt, ut multum pro eis Suedia laboret: sed si quae se bonae spes ex bello ostentant, et sunt sane aliquae, haud absurdum est consilium alienis etiam controversiis speciosa facere arma nostra.

    Vale, Illustrissime Domine.

    Excellentiae Vestrae omni studio
    addictissimus ejusque observantissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 11/21 Augusti 1638.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 459. Antw. op no. 3704. Johan Adler Salvius was Zweeds gezant, residerende te Hamburg.
    2 - De Engelse diplomaat Thomas Roe.
    3 - James Hamilton; zie no. 3733, p. 534 n. 6.
    4 - Ferdinand III.
    5 - John Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester, resp. ordinarius en extra-ordinarius Engels gezant te Parijs.
    6 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    7 - Matthias, graaf Gallas.
    8 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    9 - Christiaan IV.