508
Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Inter formulam scriptionis Venetae ad Britanniae regem2, quae mihi ex Anglia missa est, et eam, quam mihi dedit legatus Venetus3 hoc, praeter id, quod de voce Domini in hac semel posita, in illa vero bis, jam ante monui4, est discriminis, quod in illa etiam Principis vox vocem Domini praecedit.
Rex5 impatiens abesse ab uxore6 huc intra triduum aut quatriduum reverti dicitur.
Castilionaei7 uxor8 cum in agros ivisse crederetur, Ambiani fuit conventoque cardinali9 maritum suum restituit in gratiam; atque ipse maritus epistolam scripsit plenam prudentiae culpam omnem non in alios transferens, sed fortunam accusans et perpetua divisis imperiis mala. Itaque manet is non modo in Gallia, sed et in rerum actu partem commissi sibi hactenus exercitus retinens. Nam partem alteram regendam accepit Milleraeius10, qui quid acturi sint hoste tam valido, non satis video. Sed Rentiacum obsidet et cavatarum, ut mos est, viarum flexibus accedit Brezaeus11. Longavillanus dux12 copiis imminutus, quae partim in Picardiam, partim ad ducem Vinariensem13 ivere, ad Besmam et Balansonum non longe a Graia se contulit; infirmior est quam ut magni aliquid aggredi possit. Dux Carolus14 et milite et munimentis praepollet ultroque Bressiam incursat.
In Italia Valetta cardinalis15 non multo plus quinque habet millibus. Hostis agros tenet crediturque Astam et Trinum vi rapturus, vere autem venturo aggressurus Casale.
Principem Casimirum16 Aquis Sextiis, quae princeps est Provinciae urbium, jam esse et honeste custodire dicitur.
Princeps Condaeus17 jam ad Fossas Fontarabiae opera sua perduxit speraturque jam ei adesse classis Gallica.
Optaverat regina matronam18 aliquam apud se gratiosam praeficere educationi ejus infantis19 quem quamve paritura est; sed praevenit cardinalis duosque
509
sibi cognatos ei curae imposuit dominam de Lansac20 et dominum de Pontecastelli21.Vidi acta Varsaviensis conventus22 pertinentia ad illos, quos arrianos, alii samosatenianos, alii socinianos23 vocant. Video illis Racoviam, ubi scholam habuere, adimi et, ut credo, pauci erunt, quos eorum tanget misericordia, quod in odio sint multorum deviae illorum a vetere consensu sententiae. Sed videndum, an non per ruinam infirmissimorum antistites gradum sibi in ceteros, quos eodem novatorum vocabulo appellant, sint facturi. Certe videtur plane rex Poloniae24 ab Austriaca affinitate25 hausisse consilium jactandi operam suam pontifici26 et ecclesiasticis.
Nihil addam, nisi quod Deum perpetuo sum precaturus, Excellentissime et Illustrissime Domine, ut Sublimitati Tuae rebusque ejus adsit semper propitius.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 7 Augusti ex novo Cal. anni 1638.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.