Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Addam hoc ei, quam hodie misi2 epistolae, cardinalem3 mandatum dedisse matri comitis Suessionensis4, quae apud filium Sedani est, ad revocandam huc certis sub legibus reginam matrem5, nimirum ut gliscente apud regem6 reginae7, uxoris regiae, gratia, quam valde metuit laesam non mediocriter, feminam feminae opponat. Quod ipsum, cum periculo non careat, satis ostendit cardinalem magna necessitate adactum ad haec decurrere remedia. Regi dolet, quod a regina
510
abductus fuerit in Picardiam eo rerum statu, ut nullam ibi gloriam indipisci posset.Deus te servet, Excellentissime et Illustrissime Domine.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Scribebam Lutetiae, 7 Augusti 1638.