538
Nobilissime Domine,
Binas jam nunc abs te eodem tempore accipio scriptas alteras XV2, alteras XXII3 Iulii, Gallice illas, has latine, elegantes utrasque, ita ut de neutro excusare te debeas utriusque sermonis potens. Fuere mihi eruntque4 semper literae Nobilitatis vestrae gratissimae.
Civitates, quae libertatem suam iis rationibus, quae neque iniquae sunt neque degeneres tutantur, vestramque inter tales eximiam, feci semper maximi faciamque.
Postquam publici conventus auctoritas aliqua accessit ad regis vestri5 cupiditates, non tam facilem puto quam forte optanda vobis esset inter vos et regem conveniendi viam. Temporariae redemptiones quam nihil prosint, docet Hamburgum6. Regem vestrum non minus quam alios reges, sed contra spem, quae de ipso concepta fuerat, video multum se jactare sacerdotibus et aulae romanae. Poloniae vestrae infelicitatem deploro, ex qua exire debeant, qui valetudini recuperandae student.
Hic nihil fit magni. Captum a rege7 Rentiacum. Obsidetur a Condaeo principe8 Fontarabia. Dux Vinariensis9 praeliis Götzium10 lassat de Brisaco desperans.
Quid apud vos portaturae sint novae super modo vectigalis deliberationes, quid item facturi illi rudes Graecae ecclesiae discipuli, scire avebimus, interim Nobilitati vestrae ejusque11 amicis optantes omnia prosperrima.
Nobilitatis vestrae obsequentissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 11/21 Augusti 1638.