Illustrissime et Excellentissime Domine,
Domine observandissime,
Nulla abit dies, quin non grata memoria recolam benevolentiam, qua me complexa est Excellentia Vestra, et vota faciam pro prosperitate et incolumitate eiusdem, cuius rei testes has rogo literas Excellentia Vestra accipere dignetur. Quae licet nihil solidi habent, nihil dignum Excellentia Vestra, tamen hoc habent, quod ab observantissmo Excellentiae Vestrae cliente proficiscuntur, cui potissimum in votis est commodam adipisci occasionem, qua observantiam suam - qua Excellentiam Vestram prosequitur - reipsa testari et effectus verbis subdere possit.
Nihil dicam de his, quae hic geruntur aut quo in statu res nostra teloniarea2 sit. Nam haec exactius Excellentia Vestra a Generoso Domino Du Maurier3, amico meo collendissimo - qui ex gratia sua has Excellentiae Vestrae tradere in se recepit - intelligere poterit, cui omnia, quae in hanc rem dicere possem optime constant. Rationes autem nostras prohibiti4 telonii et curam, quae contra illud allegamus ex adiuncta informatione5 et utilitates quas respublica Polona ex novo hoc telonio sperat, speciatim cognosces.
Excellentiae Vestrae firmam valetudinem et prosperrimos rerum successus ex animo precor eamque humillime rogo, ut me solito suo amore prosequi velit.
Excellentiae Vestrae observantissimus
Jasky m.pp.
Dab. Gedani, 30 Aug. A.o 1638.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 29 Sept.