Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Dicto hanc epistolam in reliquiis febris, quae me per hos dies jactavit, imminutis etiam inter medicandum viribus.
561
In Anglia parata cuncta sunt ad recipiendam reginam matrem2.
Scotiae motus non ita faciles sedatu videntur quam creditum fuerat; id ex legato Angliae extraordinario3 didici, qui hoc insuper mihi dixit dominum Salvium4 domino Roo5 dixisse non futurum, ut Batavi addant se concepto foederi, quae et mea pridem fuit existimatio. Pergunt Angli Batavis infesti esse capta nuper eorum navi, quae a Guinea veniebat, multisque conceptis6 repressaliis.
Cursor huc venit a domino Davausio7; occultantur quae attulit.
At a Fontarabia cursor rege8 praeterito ad cardinalem9 se contulit. Quod hic de rebus illic gestis spargitur, est archiepiscopum Burdigalensem10 in portu Gattariae, quae non est capta a Gallis, ut hic dictum fuit, sed alius quidam apertus in vicino locus incendiariis navibus feliciter immissis excussisse galeones Hispanicas undecim, tres naves grandes Dunquercanorum, navigia minora aliquot. Arragonensis nobilitatis millia aliquot, quae Fontarabiae subventum ibant, principe Condaeo11 obviam profecto fuga retro cessisse, sed regem ipsum Hispaniae12 in illis partibus exspectari.
Dux Longavillanus13 Chanitam14 cepit, partem exercitus in Lotharingiam misit adversus ducem Carolum15, aliam in Bressam et vicina. At dux Bernhardus16 gnarus uti victoria a Gotzio17 liberatus, qui non sine clade nova, de qua certiora exspectamus, Donavertum verus fecessit, misit qui Offenburgum obsiderent, ipse adversum Brisacum ivit sperans praefectum ejus oppidi18 ad deditionem posse perduci, non tantum quod fames immineat, verum etiam proprio periculo, quia accusatur a caesarianis vendidisse privatum ad lucrum commeatus oppido necessarios. Literae, quae id continebant, interceptae, novissimo illustri proelio ad ipsum missae sunt. Fuerant et aliae literae eodem tempore interceptae, quae omnibus commeatibus ac commodis arcendum Argentoratum et Basileam docebant. Eae quoque ad eas civitates missae, augendis non male per se volentium, studiis.
Vercellas ab Hispano dari in potestatem cardinalis Sabaudiae19, ut inde Pedemontani populi nobilitatisque turbet, intelligimus.
Est jam in Anglia antistes S. Andreae20 in quem maxime ardescunt Scotorum irae.
562
Simulatque valetudo Dei beneficio mihi redierit, ibo commendatum regi et regis ministris negotium ducis Vinariensis de pecuniae praeter ordinariam ad quaerenda hyberna et resarciendam jacturam equorum, quorum aliquot millia morbo, non pauci et proeliis periere.
Ad Cateletum cavis flexibus accedunt. Quid Castilionaeus21 facturus sit et Lafortius22, nondum cernimus.
Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, reginae23, Regno Tuaeque Sublimitati fautor sit perpetuus.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 3 Septembris nov. Cal. 1638.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.