Excellentissime atque Illustrissime Domine,
De proelio illo, quo dux Vinariensis2 Savellium3 Goetsiumque4 devicit, nondum quidem ex Truchesio5, qui nondum rediit, sed collatis complurium literis discimus specialiora: diem, quo pugnatum est, fuisse undecimum, ut hic loquimur, Augusti ac Lunae diem; locum, ubi concursum est, non longe Offenburgo ad Schutteram. Initio statim proelii prima acies hostium caesa captaeque ejus machinae; sed instauravit proelium dubiamque ejus per octo prope horas fortunam fecit postrema hostium acies, cui se ducis exercitus fortiter opposuit pari Germanorum et Gallorum virtute seroque victoriam adeptus est. Caesi hostium plus mille, signa, ut scripsi antehac6, capta supra octuaginta, hominum numerus ingens, machinae, sarcinae, chartae et commeatus magna copia; pedites abjectis armis fugerunt prope omnes.
Epistola ad me ducis scripta erat Mittenwegiae statim post pugnam7. Rumor hic sparserat se Basilea veniens Savellium mortuum, Goetsium a Rosa8 captum; sed nihil certi comperimus.
A castris ad Fontarabiam habemus 3 Augusti naves Hispanicas, quae globos multaque alia inferre ad obsessos agitabant a Gallica classe fugatas, captas Pinassas tres, septem depressas mersasque, 4 ejusdem mensis die ex eo milite, quem classis Gallica attulerat, datos successores praesidiariis Passagii. At quinto die terrestri itinere in oppidum penetrasse itidem cum globis ac bellico pulvere Hispanos et Hibernos ad octuaginta. Septimo die alii hostium quadringenti, qui et ipsi in oppidum se perventuros speraverant, repulsi. Octavo facta ex oppido eruptio in
553
littus maris cum clade ipsorum retusa. Duodecimo capti a Gallis, qui literas ad praefectum oppidi9 ferebant auxilia promittentes duplicibus copiis ex Castella et ex Navarra; qua de re edoctus princeps Condaeus10, diligenter inquisivit in vias, per quas auxilia illa advenire possent.Publicant Galli caesas a se tres cohortes ducis Caroli11 ad Montempellicardi secundo Augusti. Undecimo autem non longe a S. Quintini oppido caesos ad CLXXX homines, qui ex praesidio Cameraci exierant.
Aliunde discimus Vadanum oppidum captum a duce Carolo; a Longavillano12 vero Autream captam, impeti Champlitam13.
Chevreusia14 accepta a Rege15 venia ac pecunia huc se transfert.
Galli, qui Rentiacum ceperant et jam sub Halerio16 sunt duce, Casteleti obsidium inceptant.
Literae Italicae nos docent 13 Junii captas a Melitensibus tres Turcarum naves apud Siciliam. Aliae vero circa Pragam tenere se novos dilectus in Austria factos, exspectari ibidem et imperatorem17 et electorum legatos18.
Naves illas, quas a Venetis in Adriatico sinu captas dixeram19, fuisse duodecim naves longas, brigantinas duas, a Tunete et Algeria. Siliciam multum infestari a Turcis.
Rentiacum Galli detractis munimentis relinquunt ejus potestati, qui per agros plus valebit20. Quid facturus sit Castilionaeus21, nondum apparet.
Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, Tuae Sublimitatis consilia bono reginae22, regni orbisque christiani sospitet.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 18/28 Augusti 1638.
Venit jam ad me Truchesius, ait in proelio duci non plus fuisse octo millibus, cum hosti essent prope quatuordecim millia. Brisacum sperat intra tertium mensem fame venturum in ducis potestatem; Tubadelium23 non mortuum esse sed captum jam cognoscimus. Mitto historiam rerum ante proelium et proelii quam dedit mihi Truchesius.
554
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.