eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3740. 1638 augustus 21. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    Dixit mihi Venetus Legatus2 eam formulam diplomatis pro tuto itinere Germanorum, quam postremam ad Sublimitatem Tuam misi3, ab ipso cardinali4 datam sibi fuisse. Ego ei dedi id, quod ad me super eo negotio a regina clementissima domina nostra5 missum fuerat. Miranti, quod duriores Gallis essemus, rationes attuli, quod Germanorum causa et ob religionis societatem et ob foedera directe contra imperatorem6, ut hostem, facta ad nos quam ad Gallos propius pertineret. Videntur autem mihi Galli animum referre ad caput illud primum foederis, quod olim Ratisbonae cum imperatore procuderat pater Josephus7.

    Tum vero dixit Venetus se ad reginam dominam nostram scripturum gratiasque acturum pro scriptis ad se literis. Daturum autem se reginae titulos ex meo praescripto, ut qui liberius id posset quam ipsa respublica morum antiquorum tenax.

    Egregia est Gallorum classis, cujus descriptionem editam8 mitto. Ea Julio ineunte pervenit ad oram illam Hispaniae: Gataram cepit portum ulteriorem oppidi Sebastiani, quod a Fontarabia proximum est. 7 Julii classis eadem ad Fontarabiam apparuit. Sex aut septem millia hominum ad principem9 attulit. Is cuniculos duos jam sub urbis vallum fecerat, qui dissiliere haud magno fructu. Interim advenit in terrarum proxima et Hispani exercitus viamque invenit militis non parum immittendi in urbem.

    541

    Mareschallus Brezaeus10 post captum Rentiacum, ideo quod culpa quaedam in ipsum rejectaretur non adjuti nuper ad S. Audomari urbem Castilionaei11 iratus, deserto exercitu se Salmuriam in praefecturam suam contulit. Exercitus regimen Hallerius12 accepit.

    Rex13 ad S. Germani vicum rediit uxoris14 partum exspectans; post id rediturus creditur ad confinia Belgicae, ut ex captis cum principe Arausionensi15 consiliis bellum promoveat.

    Literae 6 Augusti, ut hic numeramus, scriptae Friburgi significant advenisse eo vicecomitem Turenae16 non quanto sperabatur cum auxilio. Esse ei sexcentos equites, pedites mille trecentos. Hostis erat ad Kinsingam et Offenburgum, invalidus satis, sed Savellium17 cum Hispano Italoque milite opperiens. De Bavaro18 nihil jam addebatur.

    Multum equorum morbis assumitur et in ducis Vinariensis19, qui prope mille equos sic amisit, et non minus in hostilibus castris. Signa illa nuper per Tubadelum20 capta portavit ad regem Galliae Doradoris21. Videtur dux non quieturus.

    Mitto rem judicatam, qua absentes damnantur, qui vim nuperrime fecerant22. Deo laus sit, qui tantum a me periculum avertit, cujus paterno praesidio, Excellentissime et Illustrissime Domine, Tuam Sublimitatem toto corde commendo.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae 11/21 Augusti 1638.

     

    Mitto item scriptum non illepidum de equestri illa societate23, cujus abortum fecit rex Poloniae24.

    Vidi modo Chavigniacum25; gratulatus ei sum restitutam valetudinem. Dixi laeta ipsi nec minus laeta futura regi de Gartzio, de fuga electoris Brandenburgici26; de iis, quae super Transilvanico negotio acceperam. Causam libertatis D. mareschalli Hornii27 magno studio ei commendavi.

    542

    Respondit dubitare nos non debere, quin regi cordi futura sit ea res satis laxe. De salvis conductibus nihil ei dicere consultius duxi et exspectare, quid aut ipsi mihi dicturi sint aut Venetus.

    Jam nunc literas accipio a duce Vinariensi de nova ejus ad Rinfeldum victoria de Goetsio28 ac Savellio, qui se conjunxerant ut Brissaco novos adferrent commeatus, deinde ut assumpto ducis Lotharingi29 exercitu ducem Vinariensem possessis depellerent. Pugnatum per horas octo 11 Augusti, ut hic loquimur. Interfecti plus mille, capti homines plurimi, plurimum commeatus, armorum, chartarum, machinae omnes, id est undecim, signa tum pedestria tum equestria supra octoginta. Reliquias victi exercitus ad Offenburgum profugas dux persequitur et Kinsingam obsidet30. Pridem nullum fuit cruentius praelium.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 457; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 516.
    2 - Anzolo Correr, Venetiaans gezant in Parijs.
    3 - Zie no. 3726.
    4 - De Richelieu.
    5 - Christina van Zweden.
    6 - Ferdinand III.
    7 - François Leclerc du Tremblay -père Joseph-.
    8 - Gazette de France dd. 19 augustus 1638, p. 433 no. 106.
    9 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    10 - Urbain de Maillé, markies van Brezé.
    11 - Gaspard de Coligny, maarschalk van Châtillon.
    12 - François du l'Hospital, sieur du Hallier.
    13 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    14 - Anna van Oostenrijk.
    15 - Frederik Hendrik.
    16 - Henri de La Tour d'Auvergne, burggraaf van Turenne.
    17 - Federigo Savelli, hertog van Poggio Nativo.
    18 - Maximiliaan I van Beieren.
    19 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    20 - Georg Christoph von Taupadel.
    21 - Wellicht Georges de Bermondet, baron van Oradour.
    22 - Zie hierover no. 3677, p. 457.
    23 - Zie hierover dl. VIII no. 3369, p. 763 n. 8 en verder register s.v. Poolse ridderorde.
    24 - Wladislas VII (IV) van Polen.
    25 - Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny.
    26 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    27 - Gustaf Karlsson Horn; hij bevond zich in Duitse krijgsgevangenschap.
    28 - Johann, graaf van Götz.
    29 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    30 - Vgl. ook no. 3749.