eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3726. 1638 augustus 14. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    Ab Anglis legatis2 singulis singulas accepi formulas Veneticae ad regem ipsorum3 inscriptionis. Quam mihi dedit ordinarius est qualem et ante misisse memini: Serenissimo Principi ac Domino, Domino Carolo Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae Regi Illustrissimo etc.; at ea, quam mandatu extraordinarii mihi attulit Agens Ogerius4 affirmans hanc esse, quam novus a Venetis legatus5 secum tulisset, sic habet: Serenissimo et Excellentissimo Domino Carolo, Dei gratia Regi Magnae Britanniae, Franciae, et Hiberniae Illustrissimo. Ex hac varietate nihil colligere aliud possum quam non eundem semper scribendi servari modum.

    Mitto Sublimitati Tuae historiolam de picturis6, quibus fores suas ornavit legatus imperatoris Romae7, multus circa inania. Orationes ejus8 et pontificis9 responsa duo huc perlata sunt. Veriora putantur quae seorsim a picturis mitto

    527

    Rex10 nondum huc rediit. Remisit Lestradium11 ad principem Arausionensem12, ut eum impellat ad audendum hoc anno aliquid. Addidit pro principis uxore13 pulchros uniones.

    Classis Gallica, praeterquam quod obsidionem adjutura est Fontarabiae, sperat etiam portum aliquem Hispaniae se impetu posse capere militum ferens prope sex millia. Quare boni aliquid inde exspectamus.

    Rentiacum ante hoc triduum Gallis se dedidit. Sed in Lotharingia oppidum Longavilleriam cepit dux Carolus14.

    Regina mater15 ad iter Spadanum accincta est. Inde Coloniam itura sit pacis promovendae causa an in Galliam, varie disseritur. Qui apud eam nunc valent plurimum, Coignaeus16 et Montsigotius17, cum bona in Gallia habeant, omni modo pro reditu laborant et illius et suo.

    Turcicus sultanus18 Aleppi jam esse creditur. Longas naves ejus quatuor ad Amastrim tempestas depressit. Tartarorum rex19 fratrem suum20 ad eum misit cum auxilio sex mille equitum ipse ad Azaci iturus obsidium, ut huc scribitur.

    Certius jam ad nos perlata sunt illa, quae apud ducem Vinariensem21 geruntur. Decimo Julii, ut hic numeramus, Tubadelus22 hosti cladem eam intulit, de qua scripsi antehac23. Benfeldo non longe tredecim cepit signa equestria. Decimo quarto ex insidiis Offenburgum capere speravit dux; sed abfuit successus neque tamen sine fructu iter id fuit, nam quatuor ferme leucis ab Argentorato tres alae hostiles partim loricatorum partim draconariorum a duce concisae sunt.

    Goetsii24 exercitus, qui viginti fuit millium, fame, fuga, cladibus ad sex millia decrevit. Is nunc apud Dinsenhemum transgressus Rhenum Offenburgo non longe est.

    Cum postremae inde ad nos scriberentur literae, id est 23 Julii, Bavarus25 dicebatur novas adducere copias et alias ex Italia Savellius26. Dolendum est tantum periisse temporis et occasionis, dum duci auxilia parantur, quae, cum illae, quas dixi, scriberentur literae, sub vicecomite Turenae27 prope Montempellicardi venerant. Multa hic quotidie per negligentiam peccantur.

    528

    Deum oro, Excellentissime et Illustrissime Domine, ut Reginae28, regno Tuaeque Sublimitati optima consilia det capere, capta autem ut secundet.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 4/14 Augusti 1638.

     

    Quantum ex Anglis intelligere possum, pecuniae collationem aliquam ab illis impetrabimus.

    Mitto ea, quae in Polonia contra Ossolinskium29 disceptantur.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist. p. 456; Oxenst. Skrifter 2 afd. II, p. 514.
    2 - John Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester, resp. ordinarius en extra-ordinarius Engels gezant te Parijs.
    3 - Karel I van Engeland.
    4 - René Augier (Oger), Engels agent. De tekst geeft abusievelijk ‘Agensogerius’.
    5 - Giovanni Giustiniani.
    6 - Voor een beschrijving hiervan zie men Stockholm, RA. II Gallica. Handlinger tillhörande Hugo Grotii beskickning 1636-1638: Faciado en peinture mise devant le palais de l'ambassadeur du roy d'Hongrie.
    7 - Johann Anton von Eggenberg.
    8 - Zie no. 3724, p. 525 n. 6.
    9 - Urbanus VIII.
    10 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    11 - Godefroy d'Estrades.
    12 - Frederik Hendrik.
    13 - Amalia van Solms.
    14 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    15 - Maria de Medici.
    16 - Jacques Le Coigneux.
    17 - Louis de Montsigot.
    18 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    19 - Behadir-Ghiraï.
    20 - Niet geïdentificeerd.
    21 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    22 - Georg Christoph von Taupadel.
    23 - No. 3698.
    24 - Johann, graaf van Götz.
    25 - Maximiliaan I van Beieren.
    26 - Federigo Savelli, hertog van Poggio Nativo.
    27 - Henri de La Tour d'Auvergne, burggraaf van Turenne.
    28 - Christina van Zweden.
    29 - Jerzy (Georg) Ossolinsky.