eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3761. 1638 september 11. Aan. A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    Recreavit me in hoc languore, quem morbus reliquit, laetitia publica tanta certe, quanta unquam in ullo populo conspecta fuit, ingens fidumque argumentum, quantum a suis rex2 ametur, cum spem de prole ejus aliquando regnatura

    568

    tanto cum gaudio excipiant. Post steriles annos matrimonii XXIII natus est regi 5 Septembris, ut hic numeramus, tribus ante meridiem horae quadrantibus puer pulcher3 et vegetus. Ego, quanquam morbo non liber, apud patrem Josephum4 et D. Chavigniacum5 - nam abest ad finem Belgicum cardinalis6 - per literas hoc gaudio perfunctus sum simulque commendavi utrique id, quod nunc in manu est, ducis Vinariensis7 negotium: nempe ut praeter pecuniam ex pacto debitam, quae jam ei ad mensem usque Augustum persoluta est, novo auxilio firmetur et liberalitate aliqua extraordinaria rebus actis adeo extraordinariis. Missos ad eum bis milites sane bonos, sed paucos et qui ducem imparem hosti facerent. Itaque ducem et omnem ejus exercitum bis in maximo internecionis fuisse periculo. Evasisse cum gloria, sed metuendum proverbium: quem saepe transit casus, aliquando invenit8. Plus millibus duobus equitum pede militare, quorum equos morbi absumpserint. Ut hoc damnum reparetur, pecunia opus: neque minus ad peragendum Brisaci obsidium, quod ni capitur, fore et quae capta sunt in periculo. Suedos vero jam potenter armatos tanto se in hostem commoturos alacrius, quanto impleri a rege Galliae viderint, quod praecipue in foedere Hamburgensi9 spectavit Suedia pepigitque, ut nempe vi omni Gallica arma in Germaniae penetralia inferantur.

    Spero hos monitus neque intempestivos neque inutiles fore. Putat Truxius10 in Brisaco commeatus non esse, qui ultra duos menses sufficiant.

    Ad Fontarabiam cuniculus quidam caeteris efficacior disjecit propugnaculum et in eo locarunt se Galli. Principis11 postremae literae brevi sperare nos deditionem jubent.

    Opera, quae ad Castelletum fiunt, jam ad ipsum oppidi vallum pervenere. Sed in Italia Astam obsidet Hispanus12 nec quisquam est, qui ejus vim sistat.

    Castilionaeus13, quam recepisse dictus erat, gratiam aut non nisi imaginarie receperat aut iterum perdidit.

    Praeter Cataletum nihil aliud acturi videntur Galli.

    Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine reginae14, regno, Tuae Sublimitati sit fautor perpetuus.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 1/11 Septembris 1638.

    569

    Castilionaeus jam in rus suum jussus est discedere; imperium in utrumque exercitum Lafortius15 accepit.

    Astae obsidio parabatur, sed intermissa est per morbum Leganesii et ducum discordias.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 462; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 522.
    2 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    3 - Lodewijk XIV.
    4 - François Leclerc du Tremblay -père Joseph-.
    5 - Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny.
    6 - De Richelieu.
    7 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    8 - De herkomst van dit gezegde is mij niet bekend.
    9 - Zie no. 3479, p. 129 n. 10.
    10 - Wolf Dietrich Truchsess; de uitgevers van de Oxenst. Skrifter spellen de naam als Truchesius.
    11 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    12 - Diego Mexia Felipes de Guzmán, markies van Leganés.
    13 - Gaspard de Coligny, maarschalk van Châtillon.
    14 - Christina van Zweden.
    15 - Jacques Nompar de Caumont, maarschalk van La Force.