Multis nominibus te amo, Iuni doctissime, et abs te vicissim amari magni facio. Scis, quam vetus haec sit inter nos amicitia, quam firmas radices egerit. Caeterum in iis, quae nuper scripsi perlecto tuo de veterum pictura libro2, cave credas quicquam a me huic amori datum. Sicut in causis judices, ita ex actis pronuntiant, ut amici inimicique non discernant personam, ita mihi in scriptis alienis facere mos est. Et in hoc quidem, quo certius mihi constet judicii mei ratio, exquisivi et aliorum virorum eruditissimorum sententias, quas omnes meae congruentes repererim, quae ultra restabat dubitandi causa?
Beasti me quod D. Seldeno3 et D. Patricio Iunio4 memoriam mei renovasti. Plurimum ipsis debeo et publico nomine ob labores ipsorum, quibus humanum genus sunt demeriti, et privato, quod multis argumentis comperi eos mihi optime velle. Beneficium, quod ultro offert D. Patricius Iunius faciendi mihi copiam lectionum variantium, quas e Graecis codicibus misit Cyrillus5, maximi facio, ut debeo, neque tantum gratissimum erit id munus, sed et operam dabo, ut id quam plurimis prosit.
584
Venit jam ad vos D.P. Reigersbergius6, cui uxor mea matertera est. Nemo est, cui eum libentius quam tibi commendem. Rogo igitur tuo consilio efficias, ut haec peregrinatio ei fiat quam utilissima. Talis autem erit, si te tuique similes noverit.
Vale quam suavissime.
Tuus ὁλοσχεϱῶς.
H. Grotius.
Lutetiae, 23 Sept. Nov. Cal., cum tertio ante die tuas 14 Iulii datas7 accepissem.