eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3774. 1638 september 25. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Scotici motus, quantum ex literis sermonibusque et conjectura ex iis, quae alibi antehac evenere, assequor, metuo, ne grave negotium dent Anglis. Nam et pertendere adversus concordes et armatos periculosum est et remittere de jure regio, sicut prudentiae est interdum, ita apud populos feroces causa saepe est, cur majora indies postulent suique metu exprimant tandemque calcata summae potestatis reverentia vim imperii ad multos transferant. Accedit, quod qui Palatinae domui non optime volunt facile hinc speciosum arrepturi sint praetextum, quovis modo cum imperatore2 depaciscendi; ad quam rem utilis ipsis esse poterit fama eorum, quae a Suedis Gallisque ipsis offeruntur. Quare magna cum sollicitudine exspecto, ecquid Hamburgi inter nostros Anglosque conventurum sit.

    Cum imperatore pacificationem, ut video, durus nodus moratur de diplomatis pro Germanis. Non iniquum videtur, quod imperator postulat, ut nominentur quos regina Suediae3 pro foederatis suis habet. Omnes autem de minus exacte servata pace Pragensi4 querelas ad Lubecensum conventum5 deferri grave erit imperatori et, quantum Venetus6 hic judicat, non impetrabile.

    586

    Praefectus, qui Castelleti in Gallorum venit potestatem, appellatur Gabriel de las Torres7. Cum captum est oppidum, patebat duabus ruinis per cuniculos factis. Germani se dedidere, quibus laborantium partium altera tuenda obvenerat. Alteram strenue, dum licuit, defenderunt Hispani et Vallones interfectique sunt prope omnes, ut et oppidani.

    Periculum, in quo fuit dux Vinariensis8 postremo proelio, inde apparet, quod caesariani et machinas quasdam ei eripuere receptas postea et bis eum loco moverunt. Inter signa a duce capta sunt quae inscriptiones habent non indignas observatu, ut Malleus haereticorum; Vivat Ferdinandus III et Ferdinandus IV9. Gallus excitat jacentes; lavabit manus suas in sanguine peccatoris. Quid cecidisse nocet?

    In illo navali ad Genuam proelio dicitur tempestas suborta, quae pugnantes diremit, favisse Gallis, quibus re jam ad manus deducta difficilius futurum fuerat certamen, quod militum multo plus esset in Hispanorum navibus. Benigna nunc fama celebrat et Ponticurlaeum10, qui navibus illis longis praefuit, et Halerium11, qui Castelletum cepit intra 22 dies militum habens octo millia, machinas sexdecim. Putatur cum aliis quibusdam accepturus marescalli Franciae dignitatem.

    Manicampius12, qui capitis adibat periculum, precibus ducis Vinariensis donatus ad ipsum mittitur.

    Goetsius13 ad Pforsheimum dicitur veteres novasque copias colligere et dux Lotharingus14 conari omnibus modis, ut se cum eo possit conjungere. Quo magis curandum est Gallis, ut duci Vinariensi miles novus submittatur.

    Brissaci praefectus Rhinacherus15 quotquot habebat captivos emisit liberos, ne cibum ipsis praebere teneretur. Tribunus ducis Vinariensis Ohmius16 Wirtembergicum agrum percursat. Tenent adhuc caesariani Offenburgum et Stolhovium multumque eo inferunt commeatus, in spem subveniendi Brissaci. Machinas multas eo mittit Bavarus17, Magontiacensis18 militem aliique, Croatae et draconarii

    587

    e Bohemia per Franconiam adventant. Dicitur et Gallasius19 jussus ei XIV cohortes sive regimenta mittere cum conditione, credo, si tuto poterit. Jam nunc ex Truchesio20 intelligo mille quingentos equites, sex millia peditum, quae in Italiam destinata fuerant exsoluto jam, ut videtur, ab ea cura Hispano21 adversus ducem Vinariensem mitti. Dux ipse Colmariae valetudinem curat aeger animo non minus quam corpore, quod non ea ipsius habeatur ratio, quam et tempus et merita ipsius exigunt.

    Qui in Picardiae limite sunt Galli ad 6 Octobris in hiberna se recipient. Interim diffluunt multi.

    Dux Longavillanus22 copias suas divisas ante hac recollegit, quo facilius ducem Lotharingum cohibeat. In iisdem partibus et Champlitae et Autreae, quae Galli ceperant, detrahuntur munimenta.

    Multum debeo Excellentiae vestrae, quod per literas 13 Septembris datas23 meam valetudinem ostendit sibi esse cordi. Redit ea tarde non per morbum tantum, sed et medicando attritis viribus. Ego vicissim Excellentiae vestrae inoffensum precor aetatis cursum tranquillo animo et corpore gratiasque ago pro transmissis chartis perutilibus ad earum rerum, quae nunc in aestu sunt dijudicationem. Placent mihi D. Salvii24 scripta.

    Verum est, quod Excellentiae vestra dicit Gallis nullam esse magis fidam possessionem quam eam, quae sociis potius quam Gallis ipsis custodienda permittitur. Quod quanquam durum auditu est, tot tamen comprobatum est experimentis, ut neque negari neque taceri possit. Ut Philippoburgum taceam, ubi Treviri, ubi Confluentes, ubi Ehrbrestenum, ubi pontes et castella ad Rhenum?

    De Banerio25 laeta intelligere gaudeo et laetiora sperare jubent virtus ejus ac prudentia.

    Polonum26 aliquid contra Suedos moliri multi existimant. Quod si est, necesse est externis fidat viribus; nam domi consensum in id obtineri posse vix arbitror. Et commode nobis evenit quod et qui Graecae et qui protestantium sunt religionis regi diffidunt neque ei animum deesse putant ad evertendam sacrorum libertatem, si vires adipiscatur.

    Ex iis, quae nunc inter caesarianos et D. Salvium disputantur, brevi apparebit, serione illi pacem desiderent an id simulent captandae famae.

    Hassicam viduam27 speculari puto quae aguntur Hamburgi. Si Melandrum28 sua Amazon ad fortiora excitet, poterit et hoc aliquid adferre momenti.

    588

    Electoris29 copias cum Kingio30, quod pridem factum oportuit, junctas gaudeo, sed tam tenues esse doleo. Ut jam augeantur ad sex millia, quantillum hoc ad Suedorum copias, ut hi propter accessionem tam exiguam Anglos sibi aequent pacique difficultates injiciant vix superabiles per conditionem reddendi Palatinatus? Tum illa ad Mulhemum nubes, quo se dejectura sit, metuendum.

    A Scotia nihil non triste intelligo. Et praeterquam quod novum hoc ac grave negotium, ut modo dixi, speciosum dabit obtentum bello abstinere cupientibus, ne id etiam per alias causas domui Palatinae noceat, praeformido.

    De regina matre31 arbitror Anglos non gravatim eam hospitio accepturos, si certi sint perventuros ad eam bonorum in Gallia reditus. Pecuniam a Batavis illa si elicere sperat, hoc vero est aquam e pumice32. Videndum, an non de induciis dictura sit aliquid, unde judicari poterit, an vere sit infensa Hispano33. Cardinalis Riceliacus velitne eam in Galliam admittere certis legibus an malit eo metu coercere reginam34, regis35 conjugem, dubitari potest.

    Bysterfeldius36 quid boni sit e castris reportaturus, scire avebo cuncta ipsi ipsiusque principi37 optans prosperrima.

    Deus, Illustrissime Domine, cuncta ad finem optatum gubernet idemque Excellentiae vestrae ejusque domui semper adsit propitius.

    Excellentiae vestrae observantissimus eidemque
    ad cuncta officia promtissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 25 Septembis MDCXXXVIII.

     

    Rex in febrim recidit. Manet ad S. Quintini cardinalis ad retinendos in officio milites. Legato Gallico, qui in Batavis est38, interdictum, ne reginam matrem salutet; missa tamen ad eam, ut audio, cardinalis cura ducentena millia florenorum.

    Dicuntur a Longovillano copiae quaedam ire ad ducem Vinariensem, sed de eo nihil habemus certi.

    Genuates rogati ab Hispanico legato39, ut se praelio miscerent, noluere. Post pugnam receptum dedere Hispanis et in vulneratos captivosque multam ostenderunt misericordiam; quosdam Gallorum et redemerunt.

    Ex literis ducis Vinariensis ad me datis 6/16 Septembris40 cognosco valere eum melius, sed nisi nova auxilia accipit, res esse in maximo periculo. Demonstrabo id regi.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    589

    In de copie te Uppsala boven aan de brief in margine: A. 1638. Redd. Hagae 2 Octob. st. n.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 148. Gedrukt Epist., p. 466 (vanaf: ‘Multum debeo ...’. Het gedeelte tot aan ‘Multum debeo ...’ is gelijkluidend aan no. 3776 aan de Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna; zie p. 589 n. 11. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Ferdinand III.
    3 - Christina van Zweden.
    4 - De vrede van Praag, gesloten in 1635.
    5 - Zie p. 501 n. 12.
    6 - Anzolo Correr.
    7 - Zie no. 3768 p. 579 n. 7, en de Gazette de France dd. 23 september 1638 p. 548 no. 132; ‘Ce Gouverneur s'appelle Dom Gabriel de las Torres & non Carolo de Luca qui est le nom d'vn autre officier. Il fut pris par le sieur Béda Gentil-homme du Languedoc volontaire en cetta armée: lequel l'ayant rencontré comme il taschoit de rallier à coups d'épée les Espagnols & Wallons fuyans, il l'arresta d'v coup de pertuisane, qu'il luy porta à l'espaule de telle roideur & resistence de ses habits de bufle, ce qui n'est pas sans quelque merveille, que la pointe en reboucha, ne luy laissant qu'vne meurtrisseure sans playe’.
    8 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    9 - De uitgave der Oxenst. Skrifter heeft ten onrechte resp. Ferdinandus II en III; zie de Gazette de France dd. 23 september 1638 p. 546 no. 132: ‘Le quatriesme avec ces mots, Vivat Ferdinandus III, & Ferdinandus IV: les Imperiaux s'asseurans tellement de rendre l'Empire hereditaire à la maison d'Austriche qu'ils designent desia dans leurs drapeaux pour Empereur le fils de celui qu'ils reconnoissent aujourd'hui pour I’.
    10 - François de Vignerot, markies du Pont-de-Courlay.
    11 - François de l'Hospital, sieur du Hallier.
    12 - Achille de Longueval, baron van Manicamp.
    13 - Johann, graaf van Götz.
    14 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    15 - Hans Heinrich von Reinach.
    16 - Johann Bernhard von Oehm.
    17 - Maximiliaan I, keurvorst van Beieren.
    18 - Anselm Casimir Wambold von Umstadt, keurvorst van Mainz.
    19 - Matthias, graaf Gallas.
    20 - Wolf Dietrich Truchsess.
    21 - Philips IV.
    22 - Henri d'Orleans, hertog van Longueville.
    23 - Ontbreekt.
    24 - Johan Adler Salvius, Zweeds gezant, residerende te Hamburg.
    25 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    26 - Wladislas VII (IV) van Polen.
    27 - Amelia Elisabeth, landgravin van Hessen-Kassel.
    28 - Peter Melander, graaf van Holzapfel.
    29 - Karl Ludwig, keurvorst van de Palts.
    30 - James (Jacob) King, Schots officier in Zweedse dienst.
    31 - Maria de Medici.
    32 - Vgl. Plautus, Persa 41 (ed. Nixon): Nam tu aquam a pumice nunc postulas, qui ipsus sitiat.
    33 - Philips IV van Spanje.
    34 - Anna van Oostenrijk, koningin van Frankrijk.
    35 - Lodewijk XIII.
    36 - Johan Heinrich Bisterfeld.
    37 - Georg I Rákóczi.
    38 - Jean d'Estampes, markies van Valençay.
    39 - Juan de Velasco y de la Cueva, graaf van Sirvela († 1650).
    40 - De copie te Uppsala heeft 7/17; de brief zelf ontbreekt.