Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Scotici motus, quantum ex literis sermonibusque et conjectura ex iis, quae
590
alibi antehac evenere, assequor, metuo, ne grave negotium dent Anglis. Nam et pertendere adversus concordes et armatos periculosum est et remittere de jure regio, sicut prudentiae est interdum, ita apud populos feroces causa saepe est, cur majora indies postulent suique metu exprimant tandemque calcata summae potestatis reverentia vim imperii ad multos transferant. Accedit, quod qui Palatinae domui non optime volunt facile hinc speciosum arrepturi sint praetextum, quovis modo cum imperatore2 depaciscendi; ad quam rem utilis ipsis esse poterit fama eorum, quae a Suedis Gallisque ipsis offeruntur. Quare magna cum sollicitudine exspecto, ecquid Hamburgi inter nostros Anglosque conventurum sit.Cum imperatore pacificationem, ut video, durus nodus moratur de diplomatis pro Germanis. Non iniquum videtur, quod imperator postulat, ut nominentur quos regina Suediae3 pro foederatis suis habet. Omnes autem de minus exacte servata pace Pragensi4 querelas ad Lubecensem conventum5 deferri grave erit imperatori et, quantum Venetus6 hic judicat, non impetrabile.
Praefectus, qui Castelleti in Gallorum venit potestatem, appellatur Gabriel de las Torres7. Cum captum est oppidum, patebat duabus ruinis per cuniculos factis. Germani se dedidere, quibus laborantium partium altera tuenda obvenerat. Alteram strenue, dum licuit, defenderunt Hispani et Vallones interfectique sunt prope omnes, ut et oppidani.
Periculum, in quo fuit dux Vinariensis8 postremo proelio, inde apparet, quod caesariani9 et machinas quasdam ei eripuere receptas postea et bis eum loco moverunt. Inter signa a duce capta sunt quae inscriptiones habent non indignas observatu, ut Malleus haereticorum; Vivat Ferdinandus III et Ferdinandus IV10. Gallus excitat jacentes; lavabit manus suas in sanguine peccatoris. Quid cecidisse nocet?
In illo navali ad Genuam proelio dicitur tempestas suborta, quae pugnantes diremit, favisse Gallis, quibus re jam ad manus deducta difficilius futurum fuerat certamen, quod militum multo plus esset in Hispanorum navibus. Benigna nunc fama celebrat et Ponticurlaeum11, qui navibus illis longis praefuit, et Halerium12, qui Castelletum cepit intra 22 dies militum habens octo millia, machinas sexdecim. Putatur cum aliis quibusdam accepturus marescalli Franciae dignitatem.
Manicampius13, qui capitis adibat periculum, precibus ducis Vinariensis donatus ad ipsum mittitur.
591
Goetsius14 ad Pforsheimum dicitur veteres novasque copias colligere et dux Lotharingus15 conari omnibus modis, ut se cum eo possit conjungere. Quo magis curandum est Gallis, ut duci Vinariensi miles novus submittatur.
Brissaci praefectus Rhinacherus16 quotquot habebat captivos emisit liberos, ne cibum ipsis praebere teneretur. Tribunus ducis Vinariensis Ohmius17 Wirtembergicum agrum percursat. Tenent adhuc caesariani Offenburgum et Stolhovium multumque eo inferunt commeatus, in spem subveniendi Brissaci. Machinas multas eo mittit Bavarus18, Magontiacensis19 militem aliique, Croatae et draconarii e Bohemia per Franconiam adventant. Dicitur et Gallasius20 jussis ei XIV cohortes sive regimenta mittere cum conditione, credo, si tuto poterit. Jam nunc ex Truchesio21 intelligo mille quingentos equites, sex millia peditum, quae in Italiam destinata fuerant exsoluto jam, ut videtur, ab ea cura Hispano adversus ducem Vinariensem mitti. Dux ipse Colmariae valetudinem curat aeger animo non minus quam corpore, quod non ea ipsius habeatur ratio, quam et tempus et merita ipsius exigunt.
Qui in Picardiae limite sunt Galli ad 6 Octobris in hiberna se recipient. Interim diffluunt multi.
Dux Longavillanus22 copias suas divisas ante hac recollegit, quo facilius ducem Lotharingum cohibeat. In iisdem partibus et Champlitae et Autreae, quae Galli ceperant, detrahuntur munimenta.
Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, regno, reginae ac Sublimitati Tuae propitius adsit.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 15/25 Septembris 1638.
Rex23 in febrim recidit. Manet ad S. Quintini cardinalis24 ad retinendos in officio milites. Legato Gallico, qui in Batavis est25, interdictum, ne reginam matrem26 salutet. Missa tamen ad eam, ut audio cardinalis cura ducentena millia florenorum.
Dicuntur a Longavillano copiae quaedam ire ad ducem Vinariensem; sed de eo nihil habemus certi.
Genuates rogati ab Hispanico legato27, ut se proelio miscerent, noluere; post
592
pugnam receptum dedere Hispanis et in vulneratos captivosque multam ostenderunt misericordiam. Quosdam Gallorum et redemerunt.Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.