eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3785. 1638 oktober 2. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    Heri vidi regem2, reginam3, delphinum4, regem a febre bene liberatum, reginam e puerperio factam vegetiorem, infantem quoque sanum ac validum.

    Dixi ea, quae tempus ferebat, et quanquam serenissimae ac potentissimae reginae Suediae5 dominae nostrae bonum hoc significassem, tamen, quod multum interesset itineris, noluisse me differre gaudii testationem et prospera omnia.

    Addidi apud regem commendationem quam potui calidissimam rerum ducis Vinariensis6; revocavi regi in memoriam, qui ostendebat se ejus non ignarum, quantum periculi dux adiisset utroque quidem proelio, sed maxime posteriore ob copias hostilibus impares. Nunc ingentem colligi exercitum ab imperatore7, Bavaro8, episcopis, accedentibus etiam qui in Italiam erant destinati et jungere se parante duce Carolo9.

    Addebat rex ultro audire mitti adversus ducem etiam a Gallasio10 non parum militis, quod literis interceptis deprehensum et ego affirmabam; et id

    604

    D. Bannerio11 quidem patefacturum viam ad fortia ausa, sed ducem tanto majore in discrimine fore, nisi novis magnisque auxiliis fulciretur, praesertim cum vicecomitis Turenae12 agmen diffluxisset prope omne.

    Promisit rex se, quantum posset, facturum ad vires ei augendas. Molliter injiciebam mentionem etiam liberalitatis extraordinariae non alibi impendendae utilius tum ob ea, quae obsidio Brissaci desiderat tum ad equos reddendos equitibus ultra bis mille in pedestrem militiam redactis per frequentes equorum mortes. Brissaco capta et cetera in tuto fore, sine ea fluxa omnia. Rex pecuniam non quidem negavit se daturum, sed excusatione usus est gravissimorum, quibus undique Gallia premeretur, onerum.

    Postremo, cum regi gratias egissem, quod jubendo jus severe administrari demonstrasset, quam sibi displiceret vis mihi illata13, quando exemplo factum esset satis ad conservandam legatorum sanctimoniam, oravi eum multis rationibus additis, ut adhibere huic malo vellet remedium ex clementia, qua virtute ad Deum proxime reges accederent, et reis vitam concederet, bona redderet. Quae quanquam rex, ut ajebat, mei fecisset arbitrii, me tamen inde nihil velle praeter beneficii facultatem. Rex cum id tam serio peterem, mihi se dixit negare id nolle daturumque se mandatum cancellario14 de indugentia perscribenda signandaque; ad eundem cancellarium me quoque gratias agendi et hujus de venia negotii commendandi causa iturum dixi.

    Rex Angliae15 virum nobilem16 misit cum literis gratulationem de prole regia continentibus. Misit et alterum17 Angliae regina18. Eos cras legati ambo19 ad regem reginamque deducent.

    Quod Veneti nuper piratas Afros in terras usque Turcici imperii ad Aulonem olim, nunc Velonam dictam persecuti sunt ibique eos inclusos in suam redegerunt potestatem, tam irate ferunt Turcae, ut bassa quidam20 oratorem Venetum21 pede percusserit minis insuper adjectis in rempublicam gravissimis.

    Regina mater22 videtur regis concessu in Batavis mansura et acceptura hinc unde vivat. Si de Hispanis habet quod queratur, de rege Hispaniae23 certe non habet, qui ei promissae liberalitatis pensiones omnes bene persolvi jussit et quidem ad mensem usque Septemb. cum Augusto discessisset.

    E Germania literae nos docent Batavorum advenarum suasu tentari fossam in Bernensi24 agro, quae Lemannum lacum cum Iverduno committat juvandis

    605

    commerciis eventu adhuc dubio; ducis Wirtembergici25 legatos26 Vienna domum remissos cum bonis responsis. Laborare vicinos episcopos ad restituendam concordiam inter ducem Bavarum et Ratisbonam. Mortuum in captivitate Rotemhanium27. Goetsium28 apud Eslingam esse. Exspectari ibi cum copiis Bredam29; apud Constantiam dilectus fieri; etiam ducis Caroli crescere copias multumque ab eo commeatuum Thannum comportari in spem subveniendi Brissaco. Circa id oppidum communire se ducem Vinariensem, sed per morbos et vulnera valde imminutas ei vires. Keisersbergam, Amerswegam, Kinsingam bene custodiri a comite Nassavio30. A Rosa31 autem caesos hostium non paucos. Tribunum hostium Wertzium32 deductum esse Benfeldium.

    Rumor hic per urbem vagatur mitti ad Brissaci obsidionem adjuvandam ducem Longavillanum33. Id si ita est, mala aequatis imperiis solita accedere et certamen de possessione Brissaci praeformido.

    Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, res regni Tuaeque Sublimitatis secundet.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 2 Octobris novi Calendarii anni 1638.

     

    Hispani Pomaram obsident non longe a Casali. Rex copiarum aliquid in Italiam mittit.

    Mitto epistolas duas34 a rerum gnaris scriptas de iis, quae ad Fontarabiam evenere.

    Legi scripta Dantiscanorum pro sua immunitate magnis sane fulta documentis, si vires adsint.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist. p. 468; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 530.
    2 - Lodewijk XIII.
    3 - Anna van Oostenrijk.
    4 - Lodewijk XIV, geboren op 5 september 1638.
    5 - Christina van Zweeen.
    6 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    7 - Ferdinand III.
    8 - Maximiliaan I van Beieren.
    9 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    10 - Matthias, graaf Gallas.
    11 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    12 - Henri de La Tour d'Auvergne, burggraaf van Turenne.
    13 - Zie no. 3677 p. 457 n. 9.
    14 - Pierre Séguier.
    15 - Karel I.
    16 - Sir William de St. Ravy.
    17 - Henry Jermyn.
    18 - Henriette Marie.
    19 - John Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester, resp. ordinarius en extra-ordinarius Engels gezant te Parijs.
    20 - Niet geïdentificeerd; zie ook p. 658.
    21 - Alvise Contarini.
    22 - Maria de Medici.
    23 - Philips IV.
    24 - De tekst der Epist. heeft abusievelijk: Peruensi.
    25 - Eberhard III, hertog van Würtenberg.
    26 - Zie voor hun namen no. 3783, p. 601 n. 8.
    27 - Georg Wilhelm von Rotenhahn.
    28 - Johann, graaf van Götz.
    29 - Hans Rudolph, vrijheer van Bredaw.
    30 - Willem Otto van Nassau (1607-1641).
    31 - Rheinhold von Rosen.
    32 - Niet geïdentificeerd.
    33 - Henri d'Orléans, hertog van Longeville.
    34 - Ontbreken.