eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3788. 1638 oktober 2. Aan G.J. Vossius1.

    Viro summati,

    Literas abs te2 quam laetus accipiam ex meo adversum te amore colligere facile potes. Itaque et Maurerius3 per se amicus mihi, quod literas tuas attulit, hoc ipso mihi factus est amicior. Et est is sane, qui non parum debeat tuae disciplinae.

    Mars ut Gallis ita vobis hoc anno adversus fuit. Vobis etiam in alio orbe. Nunc credo hic consilia capi, per quae in ver proximum res melius procedant. Ἀεὶ γεωϱγὸς εἰς νέωτα πλούσιος4.

    Non parum est interim, quod res maris, vita viresque reipublicae vestrae curantur quam ante aut diligentius aut felicius. Praedae, quas nunc hostes capiunt, tenuiores sunt quam ut inde tantam classem alere diu possint.

    609

    Honos regis matri5 habitus regi6 displicere non potest et ostendit excelsum vestrorum animum. Ea sane in Batavos fuere beneficia reginae istius, dum regis tutelam gerit, ut oblivione sepeliri non debeant. Deinde scis illud Statii: Res est Sacramiser7. Tantae fortunae nomina ipsa fortunae injuria commendat. Credo in id laborari, ut filii animum rex matri restituat.

    Nos recte valemus. Uxor et filia8 te, tuam9, tuos10 amicissime salutant.

    Tuis maximis meritis tuus
    H. Grotius.

    Lutetiae, II Octobris novi Cal. MDCXXXVIII.

    Notes



    1 - Copie Gem. Bibl. Rotterdam, coll. Rem. Kerk, cat. v. hss. no. 674. Gedrukt Epist. p. 469. Antw. op. no. 3765.
    2 - No. 3765.
    3 - Louis Aubéry du Maurier.
    4 - Zie blz. 38 en n. 7 aldaar.
    5 - Maria de Medici.
    6 - Lodewijk XIII.
    7 - Vgl. Statius, Theb. IX, 342.
    8 - Cornelia de Groot.
    9 - Elisabet Junius.
    10 - Franciscus, Matthaeus, Isaac, Gerard en Johanna.