572
Illustri viro Hugoni Grotio Ger. Jo. Vossius.
S.P.
Sero vespere nunc, quem annis non vidi quindecim, ad nos venit nobilissimus iuvenis Ludovicus Maurerius2 in pueritia sua cum fratribus3 et paedagogo Pritolao4 convictor meus, filius cognitissimi tibi Auberti Maurerii5 christianissimi regis6 ad has foederatae Belgicae gentes quondam legati eo auri re dignioris, quod constantissime malis temporibus bonae faverit caussae. Sed is summo mane cras abit Hagam, ubi, credo, paullum commorabitur inde in Picardiam abiturus ad regem christianissimum, tandem se stituturus in Parisiorum urbe. Nec quia tardae propterea hae fuerint literae, committendum puto, plane ut sileam. Potius, praeter morem, ne nihil scribam, eius generis scribam, quae serius si legas, referat nihil et, credo, antequam has acceperis, iam aliunde cognoris.
Multa nobis de conaminibus ad Calloam pollicebamur: de exitu silere melius quam quicquam promere. Geldrae obsidio infra pretium verborum est. Princeps Arausionensis7 nunc Noviomagi aut Mokerheidae agit operam daturus, ne Gallis noceat Hispanus cardinalis8. Nam Cuicensi in ditione omnibus intentus manebit: nec tamen putatur hac aestate nulla re memorabili acta, domum reversurus. Dolet enim post magnos conceptus cuncta minus prospere successisse.
Mari interea non male res geruntur. Martinus Herbertius9 Dorpio10 in praefectura maris subrogatus, hactenus Dunkerkanos sic continuit, ne ulla illorum navium, nisi improspere, exitum moliretur, magno sane nostro, et Gallorum, commodo. Nam in Biscaiam subsidio adversum Burdigalensem ire episcopum11 conabuntur. Nunc etiam adfertur ipsum nescio quid tentare incendiariis navibus. Praeclara omnia de eo nobis pollicemur, quia fortem adeo se hactenus comprobavit. Et videntur hostes idem sentire, quia timor jam ipsos occupavit. Ostenda septem naves egressae, tanquam metum incussurae, portum Texaliensem obsederant: sed nostris vix visis fugam maturavere. Videntur jam nullas, nisi naves mercatorias praeda refertas quaerere. Vix enim alioqui stipendia precederent. Regina mater12 magno in urbe hac honore excepta fuit: et prout rumor fert, non in Brabantia, aliisve in locis pulcrius se esse exceptam profitetur. De privatis scribam literis proximis13. Heroinae conjugi et liberis salutem omnes plu(rimam) dicimus.
Amstel(odami), MDCXXXVIII, XIV Septembris.
573
Adres: Illustrissimo et imcomparabili viro Hugoni Grotio, serenissimae reginae et regni Suecici ad regem christianissimum legato Lutetiam Parisiorum.
In dorso schreef Grotius: 14 Sept. 1638. Vossius.
en boven aan de brief: Rec. 29 Sept.