eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3794. 1638 oktober 8. Aan G. Müller1.

    Nobilissime Domine,

    Felicem me putarem, si qua in re potuissem ostendere, quanti prudentiam,

    616

    eruditionem, humanitatem denique Nobilitatis Vestrae faciam. Servabo hanc in animo sementem fructum daturam, ubi bona se dederit occasio.

    Literas interim meas, qualecunque animi obligati optimeque volentis testimonium non ingratas fuisse plurimum gaudeo. Ac sicut hoc me oblectat, ita doleo valetudinem Nobilitatis Vestrae non fuisse, qualem velim. Mea itidem vexata fuit febri non tam periculosa quam molesta tertiana. Sed Dei bonitati plurimum debeo, quod non valetudinem tantum, sed et vires recupero.

    Vices autem Vestrae Nobilitatis in me edocendo ea, quae scire intererat, abunde supplevit Nobilis D. Camerarius pater2 ejusque dignus parente majoribusque suis filius3; quibus pro eo officio, sed Vestrae Nobilitati imprimis, unde origo data est, debeo plurimum.

    Curtius4 etiamsi nihil egisset aliud quam quod simulata cum rege Daniae5 amicitia veteres Suedorum in Danos suspiciones simultatesque auxit, non periit ei opera. Sed cum eum regem sua nobilitas fraenet, non puto futurum, ut ejus regis in Suedos si quod est odium aut obsequium ejus emptum ab imperatore6 in publicum aliquod malum erumpat. Dubitandum non est, quin pacem cupiente, pacis etiam egente Germania bellantes utrinque ejus moras alter in alterum quaerant rejicere. Quare sicut prudentiae est caesarianorum in nos eam derivare invidiam, ita nostra erit tales ferre conditiones, quae hominibus aequis et extra nostros aestus positis se probent. Et dies ad conventum indici et domus conduci Lubecae facilius possunt quam convenire de diplomatis, quae nostri indefinite pro principibus civitatibusque Germaniae postulant, etiam iis, quae jam cum imperatore transegerunt, quod imperator, si quid Veneto7 credi potest, non est passurus.

    Landgravia8 jam sequuta est exempla tot principum, quos, non jam dicam, quibus de causis, pertaesum est nostrae societatis.

    Elector Palatinus9 auxilium a nobis in rebus arctissimis accepit, priusquam ullo se federe nobiscum illigaret.

    Anglia quam suspenso gradu procedat, videtis. Multumque metuo, ne Scotici illi tumultus eam impellant in consilia neque nobis neque domui Palatinae optanda.

    Pro chartis gratias habeo; sunt sane dignae et lectu et consideratu.

    Penzium10 non miror ad imperatorem se vertere magisque etiam id facturum puto, ubi intellexerit, quas sibi fortunas Melander11 Hassica pactione pepererit. Magna pars hominum non religione, non partium studio, quanquam haec magnifice praetenduntur, sed utilitatibus suis ducitur.

    Laudo plurimum illustrissimi domini Salvii12, cui me plurimum commendo,

    617

    prudentiam in collatione cum Angliae legato13 et rectorum Suediae14 mandata ipsius consilium probantia.

    In diplomate pro Hollandis non est mora. Datum jam est missumque Romam sine vitio. Nec in eo pro Italis principibus plus erit difficultatis, nisi quod metuendum est, ne duae foeminae15, sexus meticulosus, id faciant, quod fecit Hassica Germanici fortiorisque generis.

    De induciis plane cum regni Suedici rectoribus sentio non minus eas habere tricarum quam pacem ipsam.

    Magnum hic et serium fuit gaudium populi ob delphinum16 natum 5 Septembris novi calend. ante meridiem, unde oblivio inducta malorum, quae Gallia ad S. Audomari oppidum et ad Fontarabiam accepit minime compensata captis Rentiaco et Casteleto in fine Belgico.

    Batavorum hoc anno mala non memoro. Sunt enim ea vobis propiora. Soli partium famam sustentavere Vinariensis17 et Bannerius18, hic Suedus, ille ex Suedica disciplina.

    Deus Nobilitati Vestrae ejusque familiae semper faveat.

    Nobilitatis amplissimae vestrae ad
    obsequia paratissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 8 Octobris Nov. Call. anni 1638.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 470. Georg Müller was secretaris en Zweedse hofraad.
    2 - Ludwig Camerarius, Zweeds gezant in Den Haag.
    3 - Joachim Camerarius.
    4 - Ferdinand Siegmund Kurz, vice-kanselier van keizer Ferdinand.
    5 - Christiaan IV.
    6 - Ferdinand III.
    7 - Anzolo Correr, Venetiaans gezant in Parijs.
    8 - Amelia Elisabeth van Hanau-Münzenberg, landgravin van Hessen-Kassel.
    9 - Karl Ludwig van de Palts.
    10 - Christian von Pentz.
    11 - Peter Melander, graaf van Holzapfel.
    12 - Johan Adler Salvius, Zweeds gezant, residerende te Hamburg.
    13 - De Engelse diplomaat Thomas Roe.
    14 - Voor hun namen zie men no. 3424 p. 40 n. 1.
    15 - Christine, hertogin van Savoye, en Maria Gonzaga, hertogin van Mantua.
    16 - Lodewijk XIV.
    17 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    18 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.