Nobilissime Domine,
Gravis impendebat Poloniae illa a Cosaccis procella, quam desaeviisse literis Nobilitatis vestrae datis XXIII Septembris2 disco. Non est tutum offendere tot caligatos et religioni legem imponere velle non est Polonicum.
Quid de isto Regiomontano in merces onere, quid de vestro maritimo sit futurum, exspectabimus de illo quidem securi satis, pro vobis vero solliciti. Decet enim Suedos libertati omnium favere, ut qui pro libertate non sua, sed aliena arma etiam susceperint3.
Metuitur hic ne ex aquis illis calidis, ad quas rex4 et regina Poloniae5 profecti sunt, incendium aliquod erumpat. Certe ea suspicio pro principe Casimiro6 non faciet.
642
Brisacum jam et castellis et intercedente inter ea perpetuo vallo militari inclusum est. Duo millia a rege7 eo missa sunt ad peragendum obsidium. Speramus fore, ut et aliae accedant copiae ad augendum ducis Vinariensis8 exercitum. Is nunc solus in actus est, torpent caeteri.
Regina regis Galliae mater9, sicut Hispanicum hospitium Batavico mutaverat, ita Batavicum mutat Anglico.
Quotidie huc novi de delphino nato10 gratulatores adveniunt. Strepunt omnia carminibus tum Gallicis tum latinis.
In Italia post Pomariam captam nihil profecit Hispanus11, quanquam Gallis ibi se non moventibus. Vulnus quod Gallia ad Fontarabiam accepit, imputatur duci Valettae12. Vocatus in aulam non venit. Itaque reus fit absens judicibus13 in eum datis.
Vale quam optime.
Tuus optima fide
H. Grotius.
21 Octobris 1638.