eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3814. 1638 oktober 22. Aan G. Müller1.

    Nobilissime Domine,

    Tanta fuit in significandis mihi rebus, quae vestris in partibus gerebantur, D. Camerarii utriusque2 et diligentia et fides, ut non modo nihil sit Nobilitati Vestrae excusandum, sed et mearum sit partium maximas agere gratias, quod effecerit, quod ea ad me quamprimum pervenerint. Nam cum rerum fere omnium pretium in novitate positum sit, tum vero ea maxime, quae nuntiantur usus sui magnam partem amittunt sui vetustate. Nam actiones politicae versantur, si scholastice mihi licet loqui, in hic et nunc.

    Vidi formulas a Nobilitate Vestra missas mihi pro Gallis et a Gallis. Puto tales esse, ut in iis non multum futurum sit difficultatis. Sed quae in iis invenio de commonitorio Suedico, ad quod istud scriptum se refert, nescio, an intelligere debeam de ea charta, quam accepi, satis diu jam est, inscriptam defectus atque vitia in salvis conductibus principibus ac statibus imperii regum Sueciae ac Galliae confederatis oblatis notati et emendandi. An vero aliud intercesserit inter caesarianos et Suedos scriptum posterius mihi non visum, qua de re quid sit, quia functionis meae interest, scire percupio.

    Caesariani pacem nunc velint an non, video in utramque partem dubitandi causas. Sunt sane hujus anni successus pro iis tales, ut domui nunquam de se parva

    646

    sentienti animos addere possint. Sed eidem domui non incautae et sua ex consiliis magis quam ex impetu disponenti suspecta multa esse possunt: vis Turcae3, quae facile bello Persico explicare se potest, infensa Hungaria, metus a Transilvania, ducis Bernhardi4 felix virtus et Gallia adhuc tam vegeta, ut et sua teneat omnia et fines longe protulerit. Sed exspectemus, quid allaturus sit Franciscus Carolus5 pacis, ut dicitur, apprime cupidus.

    Dux Bernhardus certe a Ratisbona satis longe abest aegre quae tanto periculo peperit tutans et de Brisaco valde incertus, non quod quicquam omiserit eorum, quae suae erant facultatis, sed quod e Gallia tenuia ei mittantur auxilia, unde animi aegritudo orta etiam valetudini ejus labem attulit. Quantum autem mali futurum sit, si quid humanitus ei principi acciderit, horreo cogitare, nedum dicere.

    Bannerii6 res si bene procedant, ut certe initia bene se habent, praesertim quae Nobilitati Vestrae scribit de Slangio7 et Wolgasto, multum in eo momenti erit ad spem belli aut bonae pacis.

    Danici quod comiter, ut inter vicinos decet, agunt, recte se habet. Mirarer data illis, de quibus scribit Nobilitas Vestra, mandata, nisi plerique nunc legati exploratores essent. Sed vincit Danicam subtilitas Suedica, quae ipsorum, speculatorum consilia speculatur. Ego tamen Danum8 rebus nostris non malis arma etiam suis civibus improbata sumpturum neque nunc credo neque antehac credidi. Quare strepitantes illi paratus neque imperatorem9 obligabunt neque terrebunt Suedos.

    De Anglis quid conjectem, nescio. Si Palatinae domus aliquam habent curam, tempus est, ut et ipsi eam sustentent et se firment societatibus. Sed in ea aula multi Gallis invident, aliqui Hispano10 sunt obnoxii, alii civium commoda propinquitatibus regiis antehabenda existimant. Tum vero et motus hi Scotici, si durant, metuo, ne duplex malum pariant et novas excitando suspiciones et mali interni sensu avertendo externas cogitationes.

    Si a novo pastu arceri possit Gallassius11, haud dubie nostri, qui propinquum habent mare, durabiliores erunt.

    Non est, quod calami festinationem Nobilitas Vestra excuset, sunt enim omnia scripta et sensu optimo et verbis elegantibus.

    Dux Vinariensis nescio colicone morbo an ex aegritudine aegrotat. Tarda accipit auxilia, pereunt occasiones. Duo nunc millia militum accepit, parum sane ad tuendas tantas munitiones, quibus oppidum Brisacum undique inclusit adventantibus cum maxime e Bohemia, Austria, Bavaria, Italia, Belgica hostium exercitibus. Magna tamen et ducis et militum ejus virtus vetant nos desperare. Et

    647

    rex plusculum militis promittit. Sed de effectis, qui res hic agunt12 ducis, dubitant.

    Regina mater13 in Angliam advenit onerosa hospita.

    Vale, Nobilissime domine.

    Nobilitati vestrae addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 22 Octobris 1638.

     

    Has ad magnum cancellarium literas bene curari velim.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 473. Gedeelt. gecit. in vert. in Brandt-Cattenb., Leven II, p. 181. Georg Müller was secretaris en Zweedse hofraad.
    2 - Ludwig Camerarius en diens zoon Joachim.
    3 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    4 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    5 - Franz Karl, hertog van Saksen Lauenburg.
    6 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    7 - De Zweedse veldheer Erik Slange († 1642).
    8 - Christiaan IV van Denemarken.
    9 - Ferdinand III.
    10 - Philips IV.
    11 - Matthias, graaf Gallas.
    12 - Zie p. 632 n. 15; Wolf Dietrich Truchses was echter al uit Parijs vertrokken; vgl. no. 3815.
    13 - Maria de Medici.