eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3815. 1638 oktober 22. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    De rebus ad Brissacum, scripsi jam aliquoties; addam nunc quae propiora didici literis inde acceptis, quae scriptae sunt Octobris quinto et septimo, ut hic numeramus.

    A latere transrhenano bene clausum est oppidum ternis castris, quorum unis dux2 praesidet Germanum militem secum habens, alteris vicecomes Turenae3, tertiis Guebrianus4 cum quatuor hic, ille cum quinque cohortibus, quae regimenta nunc vocant. Inter castra sunt receptus militum, quos reductus appellant, non majore inter eos quam quingentorum passuum intervallo. Eos connectit vallum militare. Restat nunc, ut etiam ex cisrhenano sive Alsatico latere prohibeantur aditus.

    Ad cuncta haec tuenda multo opus milite. Praeter duo millia e Longavillani5 exercitu, quae jam ad ducem advenere, alia auxilia rex6 promittit, sed video de effectu dubitare, Truchesium7, qui jam hinc abiit, et qui nunc abit Lutsavium8.

    Dux interim quanquam colico tentatus dolore omnia movet, ut exercitum augeat. Kinsingam nudavit munimentis, ut Leslaei9 cohorte, quae ibi in praesidio erat, uti possit. Friburgum Gallis non multis custodiendum dedit ejectis oppidanorum quotquot suspecti erant, id est plurimis, atque inde ad se vocavit cohortem Moseri10 quingentos habentem milites. Etiam Germanicam cohortem, quae

    648

    Rinfeldum servabat, inde eduxit commendata Hohentwilae praefecto11 ejus oppidi custodia.

    24 Septembris Croatae ducenti, qui ad Philippiburgum Rhenum transierant, noctu diuque factis itineribus Brissacum nondum ut nunc clausum intraverant statimque, ut frumentum secum allatum deposuerant, egresii erant. Id frumentum putatur ad victum minus quam in mensem sufficere.

    A captivis transfugisque dicuntur homines valentes in oppido non esse supra quadringentos, cum ad tantum oppidum tantaque ei addita opera defendenda opus sit ferme quatuor millibus. Id spem facit duci praeter famem etiam oppugnando aliquid posse profici.

    Equitatu parum valet absumptis morbo equis ita, ut qui equis uti possint non plures sint mille quadringentis. Id cursandi impunitatem dat Croatis, qui secundo Octobris die Savaliscium12 et Sillartum13 tribunos sub moenia Neoburgi cepere.

    Savellius14 ad Heilbronnam est. Goetsius15 cum sex millibus in Silva Nigra. Lamboius16 cum pari ferme numero silvam, cui ab occidentali positu nomen, transierat. Timetur, ne eas in partes veniat et dux Carolus17 hostisque Rheno occupato, qua Basileam et Neoburgum interfluit, commeatus a superna parte duci auferat.

    Illud nobis commode evenit, quod Bavarico equitatu de sedecim cohortibus in septem contracto Goetsius multos offenderit primum deducendo quosdam in gradum inferiorem, deinde ex illis aliquos puniendo, quasi qui in postremo proelio victoriam hosti tradidissent. Per utrumque asperatis animis credibile est eum milite usurum minus obsequente.

    Omnes consentiunt, si duci tamdiu id flagitanti in tempore venissent a rege auxilia, jam eum capto Brissaco in Bavaria aut ultra staturum fuisse. Supinitasne haec vocanda sit, an subsit consilium altius, parco nunc inquirere.

    Livo ille18, de quo scripseram antehac19, in itinere a Constantinopoli non procul captus est ex suspicionibus. Sed cum scriberet, libertatem sperabat.

    Cyrilli patriarchae20 caedes et Cosaccorum cum rege Polono21 reconciliatio efficit, ut de ipsius molitionibus minus sperem.

    Galli mutato, ut saepe solent, consilio carrucam regis et reginae22 Henrico Nassaviae23 obviam misere. Itaque nudiustertius a rege auditus est.

    649

    Regina regis Galliae mater24, non communicato cum regina Bohemiae25 aut Anglico agente26 proposito mare transiit. Venit in Angliam. Ibi obviam ei missi Northumbrius27, Gorinus28, Vennius29, magnae dignitatis viri. Tristis haud dubie erit reginae Angliae30 matris ita jactatae conspectus.

    Scoticos motus ad quietem spectare sperant Angli31. Concessit rex32 Scotis conventum minorem ac deliberatorium tantum in mensem Novembrem dilato parlamentari in Majum anni sequentis. Medium inter haec tempus utile sibi fore ad dividendam factionem existimat et barones Scotos, qui a consiliis sunt ipsi, dimisit per regiones ad tranquillandos plebis animos. Verum indulgentiam eorum, quae commissa sunt, accipere Scoti noluerunt, ut qui nullius se culpae conscios dicant. Vult rex pro novo hoc foedere vetus instaurari, quod sub Jacobo rege33 factum probatumque ab ipso fuit.

    Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, regni, reginae34 Tuaeque Sublimitatis res prosperet.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 12/22 Octobris 1638.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 473; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 536. Gedeelt. in vert. in Brandt-Cattenb., Leven II, p. 181. De brief is grotendeels gelijkluidend aan het eerste gedeelte van no. 3813 aan Ludwig Camerarius dd. 22 oktober.
    2 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    3 - Henri de La Tour d'Auvergne, burggraaf van Turenne.
    4 - Jean-Baptiste Budes, graaf van Guébriant.
    5 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    6 - Lodewijk XIII.
    7 - Wolf Dietrich Truchsess.
    8 - Conrad Lutzow.
    9 - John Leslie.
    10 - Friedrich Moser van Filseck.
    11 - Konrad Widerholdt.
    12 - Bernhard Schaffalitzky.
    13 - Kolonel Zillard.
    14 - Federigo Savelli, hertog van Poggio Nativo.
    15 - Johann, graaf van Götz.
    16 - Wilhelm, baron van Lamboy.
    17 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    18 - Alexander van der Heiden.
    19 - Zie o.a. p. 426.
    20 - Cyrillus Lukaris, patriarch van Alexandrië, patriarch van Konstantinopel. Hij werd op 7 juli 1638 vermoord.
    21 - Wladislas VII (IV) van Polen.
    22 - Anna van Oostenrijk, koningin van Frankrijk.
    23 - Hendrik, graaf van Nassau-Siegen.
    24 - Maria de Medici.
    25 - Elisabeth Stuart, koningin van Bohemen.
    26 - William Boswell, Engels agent in Den Haag.
    27 - Algernon Percy, graaf van Northumberland.
    28 - George Goring.
    29 - Henry Vane.
    30 - Henriette Marie.
    31 - John Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester, resp. ordinarius en extra-ordinarius Engels gezant in Parijs.
    32 - Karel I van Engeland.
    33 - Vgl. no. 3813, p. 644 en n. 12 aldaar.
    34 - Christina van Zweden.