Frater optime,
Sero vespere a parentibus2 redux non possum omittere, quin tibi nuntiem me Sylvaeducis invisisse sororem3 in dextra corporis parte paralysi correptam, quae post meum adventum et febre carere incepit et lingua ac memoria melius uti incepit. Medicus, qui illic est, sane bonus morbum esse chronicum ait, rediisse aliis suis medicaminibus pristinas vires, tantumdem et de sorore se sperare, nisi nova ingruat e cerebro defluxio, obstare tamen tempus anni aegris et praesertim ejusmodi grave. Ita ego post aliquot dierum moram commendata sororis cura medico, marito et tribus, qui illic adsunt, liberis4 ad mea me recepi. Ego ut humanorum casuum non sum inscius ita - ut verum fatear - ab ista parte nihil
666
metuebam mali. Faxit Deus Optimus Maximus, ut omnia nobis in salutem cedant.Parentes valent et ad nos Hagam affectant viam.
Raptissime.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, 1 Novembris 1638.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède A Paris.
In dorso schreef Grotius: 1 Nov. 1638 W. de Groot.
En boven aan de brief: Rec. 11 Nov.