eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3831. 1638 november 6. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    Adii ante hos sex dies D. Chavigniacum2; commendavi ei conatu quanto potui maximo res ducis Vinariensis3. Volebat pro certo haberi bis mille illos, de quibus scripsi antehac4, integre ad ducem pervenisse. Ego fisus ducis literis abesse dimidium asseveravi. Rogavi, is promissus pridem numerus ut suppleretur; ut festinare juberetur Longavillani5 exercitus jam tanto expeditior, quod ejus, quem ipse observabat, ducis Caroli6 fractae essent vires; tum vero ut equitatus bono numero mitteretur Vinariensi, qua parte copiarum et egeat et opus is habeat maxime; praeterea ut promissa auxilii pecuniarii pensio augeretur extraordinaria liberalitate, ut in impendiis extraordinariis, quae secum ferret tanta talisque obsidio.

    Haec omnia sibi cordi fore promisit. Dixi autem me de iisdem acturum cum rege7, simul ejus commodum id ferret, quod etiamnunc exspecto rege in venatu occupato.

    Narravi itidem Chavigniaco summatim, quid responsum esset in Suedia Danicis, quid Tua Sublimitas scripserit D. Roo8 et quo in cardine illud cum Anglis versetur negotium. Probabat omnia addebatque per D. Davausium9 ex D. Salvii10 relatu significata eadem. Sicut nos Germanico conventu diem praestituere nollemus, nisi certi prius de diplomatibus pro Germanis, ita et se idem exspectare tum pro Germanis, in quo putabat difficultatem non fore, tum pro Batavis, quibus verborum generalitate offensis aequum censebat satisfieri repositis verbis, quae olim paulo ante transactionem de indutiis usurpata ab Alberto11 et Isabella12 fuerant. His expeditis nodis posse pariter inchoari et illum Lubecae aut

    677

    Hamburgi conventum et Coloniae alterum ac pariter deinceps procedere hoc praecipuo proposito, ut si veram rectamque pacem nolit hostis, id orbi appareat, maneatque nobis talis paris non spretae gloria.

    Etiam de electore Palatino13 collocuti sumus. Non toleraturum regem dicebat dignitatis regiae sibi titulum dari, cum majestatis vocabulo ad eum uterentur et Bavarus14 et Brandenburgicus15, et ipse ex Anglia ita scripserit Palatinus. Saxonis16 aliter scribentis literas non recipi. Ceterum negotium ejus cordi fore, et quanquam id vel maxime optetur, ut Anglus17 in foedus veniat, tamen, ne in ea mora malum aliquod accipiatur, daturos se operam, ut Hassicus equitatus ad ipsum electorem transducatur, modo et in hoc Anglus contribuat.

    Dixi laudare me consilium, sed rem videri difficilem, cum qui apud eum militem plurimum possunt, caesareis18 beneficiis sint obligati. Ex eo tempore didici duces omnes inter se pactos, ne quicquam seorsim agant ab alio alius, donec persolutis stipendiis missionem acceperint. Haec ita inter nos dicta.

    Post id literae Lugduno nuntiant a Goetsio19, qui XX secum millia habeat, captum Friburgum deditione, oppugnata castra eodemque tempore obsessos rem machinis explosis gessisse strenue. Eventus nobis adhuc obscurus est, nisi quod depulsos oppugnatores magna utrinque caede nuntient eaedem literae. Id si ita est, creditur ad Neuburgi obsidium versurus se hostis, ut duci Vinariensi commeatus faciat arctiores. Speramus Brissacum jam in ducis esse potestate post cibos consumta etiam spe auxilii socialis.

    Interim graviter nos habet ex alia parte nuntiata clades electoris Palatini et Kingii20, quos a Lemgoviae obsidio dejectos hostis perculit. Plane videtur domus Palatina, infirma et antehac, hoc novo malo labefacta ruinam facere, ni propere eam sustentet Anglus.

    In Burgundiae comitatu quae capta a duce Carolo fuerant recuperare nititur Arpajousius21, dux non spernendus.

    Qui hic aerarium regunt in annum sequentem22 partim ex tributis partim ex venditione redituum accepturos se putant milliones CXX, si cum fide dispensentur, magnum ad res bellicas instrumentum.

    Si verum est, quod rumores ferunt, novum Sabaudiae ducem23 aegrotare, veneni dati suspicio eum urgebit, qui successioni est proximus, Sabaudum cardinalem24. Ac si mors sequatur, magna prospicitur rerum mutatio.

    Legatus Venetus25 promisit operam se daturum, ut praeter diplomata pro

    678

    Landgravia26, si velit, et pro duce Vinariensi, detur generale pro Suediae foederatis.

    Ex eodem didici in Assyriam penetrasse Turcas. Suam cum Turcis controversiam ex piratis Uticensibus ortam in eo esse, ut componatur. Legato Hagae27 lites a Graecis moveri, sed de iis quoque sedandis spem esse.

    Non improbabat legatus idem Venetus, quod Batavi rempublicam suam in diplomate speciatim exprimi vellent, se tamen negare non potuisse aliis, quin tentaret Batavorum animos, si forte generalitate contenti forent.

    Dux Valetta28 in Italiam, Angliam an ad Batavos eat, nondum liquet.

    Qui in reginae matris29 comitatu fuerant Galli, ii omnes jussi sunt excedere finibus Belgicae Hispanicae excepto monacho Chantelupio30 et presbytero Sanctogermano31. Marchioni Vieuvillae32 id oranti productum est ibi morandi tempus ad pascha. Certum tamen est reginam matrem cum e Batavis in Angliam abiret, quendam suorum33 misisse Bruxellam. Ex his argumentis fluctuant quae de ejus animo capi possunt conjecturae.

    Scripserunt iterum ad me Berneggerus34 et Freinshemius35 de nova, magna et perelegante, quam struunt, editione Taciti36. Spem eis fecerant et D. Mullerus37 et D. Mockelius38, sicut alii principes aliquid ad sumptus graves futuros contulerant, idem facturam reginam nostram39 suasu Tuae Sublimitatis. Ego, qui Tacito non parum debeo, illos autem duos viros eruditissimos facio maximi, ab ea re commendanda absistere non potui.

    Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, res regni Tuaeque Sublimitatis beet.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 6 Novembris novi Calendarii anni 1638.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 477; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 541.
    2 - Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny.
    3 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    4 - No. 3815 dd. 22 oktober.
    5 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    6 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    7 - Lodewijk XIII.
    8 - De Engelse diplomaat Thomas Roe.
    9 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    10 - Johan Adler Salvius, Zweeds gezant, residerende te Hamburg.
    11 - Albertus (1559-1621), aartshertog van Oostenrijk.
    12 - Isabella (1566-1633), dochter van Philips II, landvoogdes der Zuidelijke Nederlanden.
    13 - Karl Ludwig van de Palts.
    14 - Maximiliaan I, keurvorst van Beieren.
    15 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    16 - Johann Georg I, keurvorst van Saksen.
    17 - Karel I van Engeland.
    18 - Van Ferdinand III.
    19 - Johann, graaf van Götz.
    20 - James (Jacob) King.
    21 - Louis d'Arpajon († 1679), De uitgave der Oxenst. Skrifter geeft de lezing ‘Arpajonius’.
    22 - Claude de Bullion, superintendant des finances, en Claude le Bouthillier.
    23 - Carl' Emanuele van Savoye (1634-1675).
    24 - Maurizio van Savoye.
    25 - Anzolo Correr.
    26 - Amelia Elisabeth van Hanau-Münzenberg, landgravin van Hessen-Kassel.
    27 - Cornelis Haga, Staats vertegenwoordiger te Konstantinopel.
    28 - Bernard de Nogaret d'Epernon, hertog van La Valette.
    29 - Maria de Medici.
    30 - Jacques d'Apchon de Chanteloube.
    31 - Mathieu de Morgues, sieur de Saint-Germain.
    32 - Charles, markies van Vieuville.
    33 - Niet nader geïdentificeerd.
    34 - Matthias Bernegger.
    35 - Johan Freinsheim.
    36 - Men zie no. 3469, p. 108 en n. 6 aldaar.
    37 - Georg Müller.
    38 - Friedrich Richard Mockhel, Zweeds hofraad en resident in Benfeld.
    39 - Christina van Zweden.