eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3843. 1638 november 13. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    Basilea et aliunde quae veniunt literae nos docent oppugnata Vinariensis ducis2 castra trans Rhenum Brissaco adsita a Goetsio3. Tertio impetu perruptam munitionum partem intratumque castellum, quod ponti cuidam, quem ibi fecerant Vinarienses, praetendebatur. Sed ducis magna virtute hostes inde depulsos interfectos ad MDC, submersos CCCC, captos DC, plerosque autem horum, qui perierunt aut capti sunt ex Lamboii4 fuisse milite. Has pugnas prope continuas a nocte post 12/22 Octobris protractas ad vesperam diei 14/24.

    Eaedem literae Friburgum nondum in hostium venisse potestatem aiunt contra quam hic nuntiatum fuerat. Sed missos a Goetsio caduceatores, qui et Friburgo et Neumburgo periculum denuntiarent, ni se dederent. Fuisse Goetsii exercitum simul cum Lamboiano milite ad XIV millia.

    Nudiustertius regem5, quem venatus antehac longius a nobis abduxerat, conveni commendavique ei illa omnia, quae voluerat dux Vinariensis ostenso, quantum periculum et ipse adiret et exercitus et res omnium sociorum, nisi copias acciperet, quantae ad repellendas tantas, quae undique in eum coëunt, hostium vires sufficerent. Habere me e Suedia diserta mandata res ejus ducis, quasi propriae nostrae essent, promovendi eoque justius, quod spe videndi intra Germaniam Gallica arma postremum foedus sociale factum esset.

    Respondit rex verbis generalibus neque de supplendo eo, quod ad numerum duorum, quae mitti dicta erant, millium deerat neque de pecunia extra ordinem ad

    693

    obsidionis sumptus subministranda quicquam definiens, de equitatu autem Germanorum Galliae militantium duci mittendo etiam excusationes nectens, quasi eos in Gallia retineri ex usu esset, quanquam me non tacente utiliores esse eos posse in patriis cognitisque sibi locis et hiemem ferme solere in Galliae Belgicaeque confinio transire otiosam.

    Caeterum Longavillanum ducem6 recepta per quosdam suorum Lunaevilla ivisse dicebat contra Savellium7, qui Rhenum jam transgressus esset. Itaque in eo moram non fore.

    Saepius repetivi, quantum sit damni factum et adhuc metuendum ex damno temporis tanta in bello momenta secum trahentis.

    Ex comitatu reginae8 depulsa est regis jussu Senesaea9, matronarum, quae reginae adsunt, dignitate prima.

    Demskius10, qui Poloni11 missu hic est, nihil obtinuit. Propositum ipsi, an velit rex Poloniae sponsor, esse nihil unquam a principe Casimiro12 rebus Galliae nocitum iri. Injuriosae sunt in Gallos, quas ille attulit literae insolentiam in advenam exprobrantes neque regi Galliae alium dantes quam Serenitatis titulum. Opto, Excellentissime et Illustrissime Domine, reginae13, regno Tuaeque Sublimitati cuncta prosperrima.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 3/13 Novembris 1638.

     

    Pons iste, cujus supra memini, insulam cum castris Vinariensibus jungebat. Savellius ad Drusenhemum transiit Rhenum. Dux Carolus14 Ensishemi arcem obsidet. Frater ejus Franciscus15 arcem quandam prope Moyenvicum cepit. Captivi Goetsiani exercitus aiebant se quinque per dies panem non gustasse, sed pomis silvestribus sustentasse vitam. Cuncta Brissacensium extra oppidum castella dempto uno in ducis Vinariensis sunt potestate.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 480; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 545 en Ep. Meerm, p. 277. Deze brief is praktisch gelijkluidend aan een gedeelte van de brief aan Camerarius dd. 13 november 1638 (no. 3841).
    2 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    3 - Johann, graaf van Götz.
    4 - Wilhelm, baron van Lamboy.
    5 - Lodewijk XIII.
    6 - Henri d'Orleans, hertog van Longueville.
    7 - Federigo Savelli, hertog van Poggio Nativo.
    8 - Anna van Oostenrijk, koningin van Frankrijk.
    9 - Marie-Catherine de La Rochefoucauld-Randan, markiezin van Senecey.
    10 - Peter Dembski, Koninklijk secretaris.
    11 - Wladislas IV van Polen.
    12 - Jan II Kazimierz.
    13 - Christina van Zweden.
    14 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    15 - François-Nicolas, hertog van Lotharingen (1609-1670).