Illustrissime Domine,
Basilea et aliunde quae veniunt literae nos docent oppugnata ducis Vinariensis2 castra trans Rhenum Brisaco adsita a Gotzio3. Tertio impetu perruptam munitionum partem intratumque castellum, quod ponti cuidam, quem ibi fecerant Vinarienses, praetendebatur. Sed ducis magna virtute hostes inde depulsos interfectos ad MDC, submersos CCCC, captos DC, plerosque autem horum, qui perierunt aut capti sunt, ex Lamboii4 fuisse milite. Has pugnas prope continuas a nocte post 12/225 Octob. protractas ad vesperam diei 14/24.
Eaedem literae Friburgum nondum in hostium potestatem venisse ajunt, contra quam hic nunciatum fuerat. Sed missos a Gotzio caduceatores, qui et Friburgo et Neumburgo periculum denunciarent, ni se dederent. Fuisse Gotzii exercitum simul cum Lamboiano milite ad XIV millia.
Nudiustertius regem6, quem venatus antehac longius a nobis abduxerat, conveni; commendavi ei illa omnia, quae voluerat dux Vinariensis ostenso, quantum periculum et ipse adiret et exercitus et res omnium sociorum, nisi copias acciperet, quantae ad repellendas tantas, quae undique in eum coeunt, hostium vires sufficerent. Habere me e Suedia diserta mandata res ejus ducis, quasi propriae nostrae essent, promovendi eoque justius, quod spe videndi intra Germaniam Gallica arma postremum foedus sociale factum esset.
Respondit rex verbis generalibus neque de supplendo eo, quod ad numerum, duorum quae mihi dicta erant, millium deerat neque de pecunia extra ordinem ad obsidionis sumtus subministranda quicquam definiens, de equitatu autem Germanorum Galliae militantium duci mittendo jam excusationes nectens, quasi eos in Gallia retineri ex usu esset, quanquam me non tacente utiliores esse eos posse in patriis cognitisque sibi locis et hyemem ferme solere in Galliae Belgicaeque confinio transire otiosam.
Caeterum Longovillanum ducem7 recepta per quosdam suorum Lunaevilla
690
ivisse dicebat contra Savellium8, qui Rhenum jam transgressus esset; itaque in eo moram non fore.Saepius repetivi, quantum sit damni factum et adhuc metuendum ex damno temporis tanta in bello secum momenta trahentis.
Ex comitatu reginae9 depulsa est regis jussu Senesaea10, matronarum, quae reginae adsunt, dignitate prima.
Demskius11, qui Poloni12 missu hic est, nihil obtinuit. Propositum ipsi, an velit rex Poloniae sponsor esse nihil unquam a principe Casimiro13 rebus Galliae nocitum iri. Injuriosae sunt in Gallos, quas ille attulit, literae insolentiam in advenam exprobrantes neque regi Galliae alium dantes quam Serenitatis titulum14.
Literis Excellentiae vestrae datis Cal. Novembribus15 varie affectus sum. Nam sicut me delectant et res et spes bonae a Bannerio16, ita maximo dolori sunt quae jampridem infelicem domum Palatinam novis malis pressere. Principem Rupertum17 audimus ab hostibus perhumane haberi. Laborabunt in id, credo, ut eum a fratribus18 fratrumque causa distrahant. Quae sane causa plane jam deplorata est, nisi subito erigitur. Erigi autem non potest nisi Anglo19, ad quem propius pertinet, praebente exemplum.
Ita ostendit mihi se sentire rex et ministri regii videoque et Suedos non sentire aliter.
Scotici morbi, sanatine sint penitus an lateat vomica, vix appariturum puto ante tempus conventus parlamentaris. Illa de religione difficultas, quae pacem Hassicam morari videtur, facile ab imperatore20 tolli poterit arcanis promissis, quae Cassellensi domui sufficiant et famam imperatoris Romae non laedant.
Protestantium calamitates ab ipsis maxime natas protestantibus sapienter Excellentia vestra observat. Dubitari tamen potest, an non partem aliquam culpae et socii sustineant, illi dico, qui non satis demonstrarunt actionibus suis salutem Germaniae sibi curae esse.
Knutius21, ita ut jussus erat, nihil egit, nisi quod cardinali22 placeret. Is autem negat apud regem verba de matre23 fieri posse, quae ipsum non offendant,
691
quamdiu mater homines regi invisos apud se retinet. Quod si regina mater eos a se dimittat, quid tum futurum sit postea, non addit.Æquum postulant Batavi, si tale legatis suis diploma dari volunt, quale olim ab Alberto et Isabella24 datum est. Caeterum an Suedi, si qua spes se offerat pacis, Batavos nullo sibi foedere innexos exspectare debeant, praesertim cum et plurimi et potentes apud Batavos multi nullam pactionem ex usu reipublicae suae esse judicent, disputationem recipit. Quo minus dies colloquio sive Lubecae sive Hamburgi instituendo praefigatur, nihil obstare video praeter diploma, quod pro Germanis postulatur.
De Turcicis rebus quae hic intelligere potui, scripsi nuper25.
Deum Excellentiae vestrae ipsique caris omnibus faventem comprecor.
Excellentiae Vestrae singulari observantia addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 3/13 Novembris MDCXXXVIII.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: R.A. 1638 d. 12/22 Novemb.