704
Illustrissime Domine,
Quod rex2 diceret Lunevillam receptam a Longovillano3, in eo fallebatur. Quod postremum castellorum extra urbem Brisaccensibus restabat a praefecti Rhinacheri4 dictum nomine venit in ducis Vinariensis5 potestatem. Qui arcem Ensishemi6 contra hostem oppidi positum7 tutati sunt, nihil eorum omisere, quae a viris fortissimis sperari possunt. Erant in oppido arcemque oppugnabant sexcenti pedites, equites autem centum, reliquiae exercitus Lotharingici8. Misit eo dux Rosam9 Gallis quibusdam additis, quos exspectare non ausi Lotharingici oppido excessere; sed in abitu a Rosa oppressi post brevem pugnam in fugam acti et ad satietatem caesi sunt, CC captis et Mercio10. Evenit hoc Calendis Novembribus, ut hic numerare mos est. Post id dux etiam ex cisrhenano latere Brisacum munitionibus circumvenit speraturque, ut consentire literas video, deditio intra mensem aut citius. Quinto Novembris die, ut ex captivis est cognitum, restabant obsessis XVI boves, C porci, frumenti pauxillum; equinae carnis libra solidos 12 valebat. Longovillanus habere creditur 6 millia peditum, duo equitum. Feuquerius11 ab eo praemissus partem aliquam Savellianorum12 cecidit.
Rex Angliae13 reginae socrui14 suae obviam ivit ad leucas quatuor, filia15 autem matri extra portam urbis ipsa matre orante, ne longius prodiret, gravida quippe.
Est in Anglia dux Valetta16. Hi cum Chevreusia17 et Subizio18 speciem ibi facient aulae Gallicae. Nam regina mater non minus ducentos secum habet. Rex idem Angliae, ut ex legatis19 intelligo, Scotis metum omnem ademit non de liturgia tantum anglicana, sed et de introductis antehac ritibus quinque20 nolens vim inferre ipsorum animis21.
705
Principem Casimirum22 hic retineri, dum bellum manet, magni existimant Galli. Quare metuo, ut procedat illa permutatio, cujus mentio est in literis Excellentiae vestrae datis 8 Novembris23.
Satis intelligunt legati Angli prostratam jacere domum Palatinam, nisi subito aliquid magni pro ea fit. Ostendi utrique, quid facto sit opus. Nihil definite respondent, sed ferme toties jam ante dicta repetunt, ad quae respondendi non deest nobis materia.
Gaudeo interim calamitatem tam gravem aliquibus nostrorum ibi prosperis et novi militis adventu nonnihil temperari. De Bannerii24 quoque rebus cuncta, quae audimus hactenus, jubent nos bene sperare. Saxo25 quae fecit satis aperta est servitutis confessio. Principis Brandenburgici26 morbus, quem suspicione oneret, non obscurum est.
D. Knutium27 puto jam adesse vobis, hominem ut intrepidum, ita fortuna utentem mire obsequente.
D. comes Nassavius28 hic subsistit et venatur interdum cum rege non ingratus comes.
Video esse qui putent Silesiam ab imperatore29 dari ad tempus custodiendam et tutandam Polono30. Facilius id crederem, nisi Polonia jus sibi in Silesiam ab antiquo vindicaret. Talibus autem custodia haud satis tuto mandatur.
Literas bene curavi.
Deus Excellentiae vestrae domuique ejus perpetuo faveat.
Quae ad me sunt literae optime per Heufdium31 curabuntur32 Iam nunc mihi nuntiatur caesus a duce Longavillano ad Blamontium exercitus Savellii, cui et dux Franciscus Lotharingus33 aderat. Exspectabimus exactiorem ejus praelii notitiam.
Excellentiae Vestrae omni cultu addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 10/20 Novembris 163834.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in margine in de copie te Uppsala: R.A.o 1638 d. 18/28 Novemb. Hagae.