eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3857. 1638 november 20. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    Quod rex2 diceret Lunaevillam receptam a Longavillano3, in eo fallebatur. Quod postremum castellorum extra urbem Brissacensibus restabat a praefecti Rhinacheri4 dictum nomine venit in ducis Vinariensis5 potestatem. Qui arcem Ensishemi contra hostem oppidi positum tutati sunt, nihil eorum omisere, quae a viris fortissimis sperari possunt. Erant in oppido arcemque oppugnabant sexcenti pedites, equites autem centum, reliquiae exercitus Lotharingici6. Misit eo dux Rosam7 Gallis quibusdam additis, quos exspectare non ausi Lotharingici oppido excessere; sed in abitu a Rosa oppressi post brevem pugnam in fugam acti et ad satietatem caesi sunt, CC captis et Mercio8. Evenit hoc Calendis Novembribus, ut hic numerare mos est. Post id dux etiam ex cisrhenano latere Brissacum munitionibus circumvenit speraturque, ut consentire literas video, deditio intra mensem aut citius. Quinto Novembris die, ut ex captivis est cognitum, restabant obsessis XVI boves, C porci, frumenti pauxillum; equinae carnis libra solidos XII valebat. Longavillanus habere creditur VI millia peditum, duo equitum. Feuquerius9 ab eo praemissus partem aliquam Savellianorum10 cecidit.

    709

    Rex Angliae11 reginae socrui12 suae obviam ivit ad leucas quatuor, filia13 autem matri extra portam urbis ipsa matre orante, ne longius prodiret, gravida quippe.

    Est et in Anglia dux Valetta14. Hi cum Chevreusia15 et Subizio16 speciem ibi facient aulae Gallicae. Nam regina mater non minus ducentos secum habet. Rex idem Angliae, ut ex legatis17 intelligo, Scotis metum omnem ademit non de liturgia tantum anglicana, sed et de introductis antehac ritibus quinque nolens vim inferre ipsorum animis.

    Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, det regno, reginae18 Tuaeque Sublimitati cuncta salutaria.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius

    Lutetiae, 10/20 Novembris 1638.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 481; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 548.
    2 - Lodewijk XIII.
    3 - Henri d'Orleans, hertog van Longueville.
    4 - Hans Heinrich von Reinach.
    5 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    6 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    7 - Rheinhold von Rosen.
    8 - Caspar van Mercy; zie de Gazette de France dd. 18 november 1638 no. 162 pp. 681-688.
    9 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    10 - De troepen van Federigo Savelli, hertog van Poggio Nativo.
    11 - Karel I van Engeland.
    12 - Maria de Medici.
    13 - Henriette Marie.
    14 - Bernard de Nogaret d'Epernon, hertog van La Valette.
    15 - Marie de Rohan, hertogin van Chevreuse.
    16 - Benjamin de Rohan, heer van Soubize.
    17 - John Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester, resp. ordinarius en extra-ordinarius Engels gezant te Parijs.
    18 - Christina van Zweden. Tot aan ‘Deus, Excellentissime’ is de brief praktisch gelijkluidend aan no. 3854 aan Ludwig Camerarius.