Deo gratias, frater optime, ingentes habeo, quod sororis2 valetudo in melius proficit cum bona spe recuperandae totius integritatis, cujus boni ut nos compotes faciat, eundem Deum precor.
Quod de iis, qui cum Hautebenio3 erant, scribis4, par est flagitiis ad Fontarabiam commissis, Aliter vivitur in castris Vinariensibus5. Grave, ut video, damnum est, quod tempestates Batavis intulere. Talis vicinus est Neptunus, ut cum commodis et incommoda adferat.
Controversiam, quam Calloana clades6 fecerat, non iniqua lege compositam gaudeo. Neque enim Romana in captivos severitas Batavae lenitati convenit.
Brisaci capti nuntium opperimur. Et jam rumores quidam ex omnium spe nati eum praeveniunt.
Sabaudica vidua7 arces et oppida implevit Gallico milite metuens, ne a populo in cardinalis Sabaudi8, qui cum exercitu in proxima penetravit, manus traderetur aut etiam interficeretur cum infante9, qui jam unus spem cardinalis illius moratur. Quam bene caverunt leges Quiritium, ne apud substitutum educatur pupillus.
Fisci advocatio non homine tantum erudito ac diserto, sed et firmo inconcussoque indiget. Videbimus ex electione, an qui Batavis praesunt, rempublicam curent ut ad se pertinentem, an negligant ut alienam.
De librorum censoribus quod scripseram scire cupiam, an ad Trajectinam
714
tantum terram, an vero ad omne solum Foederatorum juris pertineat, et quam late pateat et num observetur.Vale cum parentibus optimis10, uxore11, liberis12.
27 Novembris anni 1638.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.