eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3876. 1638 december 4. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    De Brisaco ita variae sunt famae, ut nihil asseverari possit et captivis et transfugis diversa renuntiantibus ex affectu, opinione aut dolo. Equinae carnis aliquantum restare constat. Farinae quantum fuerit, nunquam percognitum est. Dux interim Vinariensis2 famem, ut videtur, opperiri adventante praesertim per Luxemburgicum agrum Piccolomini3 nolens aggreditur eum montem, qui urbi ita superincumbit, ut arcis pene sit loco.

    Goetsius4 ad nuntium adventantis Piccolominii commovet se rursum sexdecim militum millibus. Blumberga et Gutemberga arces, in quibus dux Vinarien-

    734

    sis commeatus posuit aliquid, praesidia autem levia, jam sunt, ut puto, ejus in potestate. Nam quassare eas machinis coeperat. A Schafhusianis poposcit transitum et creduntur concessuri id homines nec mali nec malevolentes, sed praetimidi et quovis modo medios se ostendere cupientes. Ex eo capitur conjectura aut Laufenburgi aut Rinfeldi obsidium moliri hostes.

    At Helvetios, etiam pontificios, negare per fines suos transitum copiis, quae ex Italia in Germaniam ire parant scribit legatus Gallicus5.

    Ex ducis Longavillani6 exercitu - sexcentos hostium vi capta Lunaevilla cecidisse is dicitur - missi pedites ferme ter mille, equites sexcenti ad augendum ducis Vinariensis exercitum jam debent eo advenisse.

    Rumor ille de conspiratione Metensi evanuit. Espernonio7 tamen minus minusque fiditur et ablata ei modo custodia arcis, quae Burdegalae est et Trompetta dicitur.

    Dolae in comitatu Burgundiae et vicinis locis misere vivitur ob famem et per eam accensas impunitasque militum rapinas. Sed non unius loci utrunque hoc malum est.

    Dux Vinariensis pontem e navibus insternit flumini infra Brissacum et literas intercepit Rhinacheri8 ad Goetsium, quae alimenta obsessis nondum deficere indicant9.

    Rex10 principem Casimirum11 libertate donare recusat, nisi et rex Poloniae12 et ipsa Polona respublica caveant nihil inde mali eventurum Galliae.

    Radzivilius juvenis13 Rhotomagum jam venit, publico missu an peregrinandi causa, necdum scimus. Sed jamjam mihi dicitur privatus venire, magno tamen cum comitatu, et esse ejus, qui nunc principatum istius familiae obtinet14 non filius, sed fratris15 filius.

    Regem vidi, ut ad reginam scribo16 dominam nostram. Inveni anxium pro duce Vinariensi et de Brissaco, quanquam Piccolominium dicebat adhuc ad Mosam haerere.

    Missus a landgravii vidua17 nobilis18 et is, qui hic ejus res agit19 regi de filio20 gratulati sunt. Rex injuriam sibi factam pactione illa se inconsulto inita dissimulavit silentio.

    735

    Deus, Excellentissime atque Illustrissime Domine, Sublimitatem Tuam regno reginaeque praestet incolumem.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 4 Decembris Novi Calendarii anni 1638.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 483; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 551.
    2 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    3 - Ottavio d'Arragona, prins van Piccolomini.
    4 - Johann, graaf van Götz.
    5 - Blaise Méliand.
    6 - Henri d'Orleans, hertog van Longueville.
    7 - Jean-Louis de Nogaret de La Valette, hertog van Epernon.
    8 - Hans Heinrich von Reinach.
    9 - Tot hier is de brief praktisch gelijkluidend aan no. 3872 van dezelfde datum aan Ludwig Camerarius.
    10 - Lodewijk XIII.
    11 - Jan II Kazimierz.
    12 - Wladislas VII (IV).
    13 - Boguslaus Radziwiłł.
    14 - Christoph Radziwiłł; zie p. 727 n. 9.
    15 - Janusz Radziwiłł.
    16 - No. 3873.
    17 - Amelia Elisabeth van Hanau-Münzenberg, landgravin van Hessen-Kassel.
    18 - Niet geïdentificeerd.
    19 - Winand von Polhelm. De audientie had op 3 december plaatsgevonden.
    20 - Lodewijk XIV, geboren op 5 september 1638.