eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3872. 1638 december 4. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    De Brisaco ita variae sunt famae, ut nihil asseverari possit et captivis et

    726

    transfugis diversa renuntiantibus ex affectu, opinione aut dolo. Equinae carnis aliquantum restare constat; farinae quantum fuerit, nunquam percognitum est. Dux interim Vinariensis2 famen, ut videtur, op[p]eriri adventante praesertim per Lutzemburgicum agrum Picolominaeo3 nolens aggreditur eum montem, qui urbi ita superincumbit, ut arcis pene sit loco.

    Gotzius4 ad nuntium adventantis Piccolominai commovet se rursum sexdecim militum millibus. Blumberga et Gutemberga arces, in quibus dux Vinariensis commeatus posuit aliquid, praesidia autem levia, jam stunt, ut puto, in ejus potestate, nam quassare eas machinis caeperat et Schafhusianis poposcit transitum et creduntur id concessuri homines nec mali nec malevolentes, sed pertimidi et quovis modo medios se ostendere cupientes. Ex eo capitur conjectura aut Laufenburgii aut Rijnfeldii obsidium moliri hostes.

    At Helvetios, etiam pontificios, negare per fines suos transitum copiis, quae ex Italia in Germaniam ire parant, scribit legatus Gallicus5.

    Ex ducis Longovillani6 exercitu - sexcentos hostium vi capta Lunaevilla cedidisse is dicitur - missi pedites ferme ter mille, equites secxenti ad augendum ducis Vinariensis exercitum jam debent eo advenisse.

    Rumor ille de conspiratione Metensi evanuit. Espernonio7 tamen minus minusque fiditur et ablata ei modo custodia arcis, quae Burdegalae est et Trompetta dicitur.

    Dolae in comitatu Burgundiae et vicinis locis misere vivitur ob famen et per eam accensas impunitasque militum rapinas. Sed non unius loci utrumque hoc malum est.

    Dux Vinariensis pontem e navibus insternit flumini infra Brisacum et literas intercepit Rhinaceri8 ad Gotzium, quae alimenta obsessis nondum deficere indicant9.

    Ex literis Excellentiae vestrae datis 22 Novembris10 et res arctas D. Bannerio11 et consilia satis perplexa intelligo. Deo et prudentiae ipsius rem committemus.

    Gallia nunquam quiescit. Novi quotidie in aula motus et extra eam in Valettarum12 domum gravis procella.

    Velim scire, quid Palatino13 dederit rex Angliae14, ut apud legatos15 et Galliae ministros habeam, quo sermonem dirigam.

    727

    Reginam matrem16 aliquid pro Hispano17 moliri quanquam infensa ei palam credi vult; sunt, qui suspicantur, multi. Et facile id credent Scoti, ut solent iritatis semel animis omnia in deterius conspici18. Omnium Magnae Britanniae bene volentium est aquas adferre restinguendo incendio ex cineribus resurgenti. Non puto autem reginae matri, dum in Britannia erit, quicquam ex Gallia venturum pecuniae. Causa negandi obtenditur, ne ex ea pecunia ipsa non se, sed in Gallia factiones, ad quas materia non deest, alat.

    De Hassicis rebus etiam hic nihil certi audio.

    De Batavis puto verum esse illud semper casuris similes nunquamque cadentes. Si inter eos minus conveniat, habent praesentem arbitrum. Dedecori quod ad Havanam acceptum est et a Dunquercanis quotidie accipitur mederi debent leges, praemia, poenae et ad publica munera dilectus ex virtute, non ex gratia et ambitu. Quibus moribus coepit respublica, iisdem tutanda est. Argenti Peruani potiri res non exigua praesertim his temporibus19 fuerat, sive ad augendas Batavorum, sive ad accidendas hostium vires. Inter captos ad Calloam audio multos esse culpae exsortes et abs quibus bonam operam sperare patria debeat; itaque gratulor eis redditam libertatem.

    Lubecam magis placere imperatori20 puto, quod ibi majorem sui putet esse reverentiam, ut in civitate, quae imperio et imperatoribus debet multum, Hamburgensibus ob Danica vectigalia alienioribus. Ex responso peremtorio super diplomatis apparebit exspectandus sit, annon, conventus. Interea cum Anglo Palatinoque aliquid fieri e re sit, utrocunque, in bellum sive in pacem, ille se daturus est exitus.

    Magno D. cancellario21 tempus erit deliberandi, quid facere debeat usque dum appetat ver22.

    Moscoviae princeps23 liberos an reliquerit et, si non liberos, an valde propinquos, cupiam edoceri. Jesuitae nusquam quiescunt. Et Turciam et Persidem nunc commovent, sed in Moscovia notiores puto quam ut fautores reperiant. Venit jam in Galliam Radzivilii fratris filius24, nescio an publico nomine. Est enim etiamnunc Rhotomagi. Si de principe Casimiro25 locuturus venit, reperiet difficile negotium. Audio tamen id tentari, ut contentus sit rex Galliae26 sponsore Poloniae rege27 ac republica nihil fratrem facturum adversum Galliae rebus. Sed ita Casimirus nudavit animum, ut etiamsi arma ejus nusquam appareant, consilia ejus formidare Gallia debeat.

    728

    De Holsatorum Persico mercatu28, si res cum lucro ipsis succedat, mirabor.

    Et papae29 et Hispanis multum blandiuntur Veneti. Apud Turcas nisi blanditias argenteas admoverint, frustra erunt. Mire patent illius aulae sinus. Venetorum orator30 etiamnum Constantinopoli est et a centum Janizariis custoditur.

    Deus, Excellentiam vestram et omnes ad ipsum pertinentes sospitet.

    Excellentiae Vestrae singulari cultu addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 4 Decembris Novi Calendarii, anni 1638.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    In de copie te Uppsala boven aan de brief in margine: Redd. A.o 1638 Hagae 2/12 Decemb.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 158. Gedeelt. gedrukt Epist., p. 484. Gecit. in vert. Brandt-Cattenb., Leven II, p. 195. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    3 - Ottavio d'Arragona, prins van Piccolomini.
    4 - Johann, graaf van Götz.
    5 - Blaise Méliand.
    6 - Henri d'Orleans, hertog van Longueville.
    7 - Jean-Louis de Nogaret de La Valette, hertog van Epernon.
    8 - Hans Heinrich von Reinach.
    9 - Tot hier is de brief practisch gelijkluidend aan no. 3876 van dezelfde datum aan Axel Oxenstierna.
    10 - Ontbreekt.
    11 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    12 - De oorzaak lag o.a. in het beleid van Bernard de Nogaret d'Epernon de La Valette gedurende het beleg van Fuenterabia; zie o.a. no. 3805.
    13 - Karl Ludwig van de Palts.
    14 - Karel I van Engeland.
    15 - John Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester, resp. ordinarius en extra-ordinarius Engels gezant te Parijs.
    16 - Maria de Medici.
    17 - Philips IV.
    18 - Vgl. Tacitus Hist. IV, 68, 1.
    19 - De uitgave der Epist. geeft de lezing: ‘his maxime temporibus’ i.p.v. ‘praesertim his temporibus’.
    20 - Ferdinand III.
    21 - Axel Oxenstierna.
    22 - Livius XXII. 1. 1: Iam ver adpetebat.
    23 - Michael III Fjodorowitsj Romanow.
    24 - Boguslaus Radziwiłł (1620-1669), zoon van Janusz Radziwiłł (1579-1620) en neef van Christoph Radziwiłł (1585-1640). Hij werd vergezeld door Reynoldus Adamus - Reinold von Dam -.
    25 - Jan II Kazimierz.
    26 - Lodewijk XIII.
    27 - Wladislas VII (IV).
    28 - Zie hierover dl. VIII, p. 463 n. 7.
    29 - Urbanus VIII.
    30 - Alvise Contarini.