eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    756

    3890. 1638 december 18. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    De iis, quae attigeram nuper, haec propiora didici e literis scriptis II mensis hujus e Neuburgo, ubi tum erat Vinariensis2.

    Cum ad Lauffenburgum nuper ex parte transrhenana accesserat hostis, partem oppidi eadem sitam ripa cepit et pontem praeclari operis, quanquam per Vinarienses a ripa semotum, incendit. Quae ad Drusenhemum Rhenum transiit, pars magna equitatus hostilis ducem habebat Horstium3, vigiliis praefectum, junxitque se cum Lotharingis ducibus Carolo4 et Francisco5 ad Remiremontium. Consilium erat ipsis6 Gotzioque7 novo impetu adoriri castra ac liberare Brisacum urbem prae fame aut foedis alimentis spem ultra attrahere non valentem. Verum Gotzius intra triduum amissis per fugam suorum duobus millibus ab itinere, quod Brisacum intenderat, coactus fuit ad Laufenburgo adsita reverti.

    Eodem tempore a duce Longovillano8 ad ducem Vinariensem pervenere sex millia, ipse Longovillanus ad eum locum, qui Mariae in fodinis nomen habet, hostium observat consilia, si se promoveant inhaesurus tergis. Sperabatur intra dies octo deditio oppidi, non ex cuniculis, qui obsessoribus parum feliciter cessere, sed ex fame. Neque eo contentus dux Vinariensis Gotzii agmen, quod movere se intelligebatur, incerto castrane versus an retro in tutiora Germaniae, quaerere et praelio aggredi constituit.

    Inter hostes discordiam esse satis constat. Complures ad ducem Vinariensem scriptae literae addebant Gotzium ipsum custoditum in aulam caesarianam mitti reum aut fortunae sibi aversae aut quod veri aliquam habet speciem, dilatae castrorum oppugnationis ultra quam oportuit magnam habiturae spem successus, si properata fuisset, priusquam vallo operibusque permunita erant castra. Dicitur ergo ab imperatore9 missus, qui eum caperet tribusque cohortibus sive regimentis circumdatum ad causam dicendam traheret imperio, quod ipse habuit, translato in Wolfium10 e comitibus Mansfeldicis.

    Augustae Taurinorum multi dati in vincula, quorum exspectatur supplicium simulque historia conjurationis, cujus caput dicitur fuisse quidam Valerius nomine11. Cardinalis Riceliacus ad firmandam faeminae sane periclitantis12 potentiam missurum se promisit in ver venturum quindecim peditum millia, equitum vero quatuor.

    757

    Papa13 novos cardinales parturit. Interim venit huc, sed sine legati persona, cardinalis Biquius14, Riceliaco pridem amicus, pacem commendans aut certe per Italiam, quam maxime quiescere paparum interest, inducias. Dicuntur eadem de causa alii ire ad imperatorem et Hispanum15.

    Idem ille cardinalis Riceliacus scripsit Bernarrdio16, facundo et populari imprimis concionatori, neminem esse, qui se magis pacem expetat dira sibi imprecatus, si mentiretur. Id se velle per ipsum atque alios populo notum fieri. Etiam Mirabelius17 legatus ab Hispano in Belgicam accepta a Galliae rege18 venia hac in Hispaniam transiit obiter et ipse circa pacem animos tenta[t]urus.

    At Veneti Turcarum territi minis ingenita ipsis formidine, sed nec levi causa accedente, si verum est, quod rumor fert, Persam19 a Turca20 pacem redimere concessione Babylonis, si qua vis in eos ingruat, auxilia orant et hic et Romae. Sed Hispani praecipue eos ope21 niti arbitror, proximi quippe ad periculum, si in Adriae oram arma barbarica inferantur. Et cum Polono rege22 multa eodem, ut creditur, pertinentia egit Venetorum, qui apud imperatorem est legatus23. Mulcta gravi, quinque puta millionum, si eam pendere Veneti velint, remissurus injuriam Turca scribitur.

    Valde expetunt Brisaci capti nuntium et Galli et Helvetii; Galli, quod ex eo Burgundiae ducatui securitas dabitur; Helvetii, quod auxilium non e longinquo paratum habeant, tuendae, si opus sit, libertati.

    Bernates finibus suis prospiciunt. Pontificii interim Helvetiorum et marchio Badensis24 plurimum commeatus hosti mittunt magnam ejus sibi copiam paranti non tantum ad suas necessitates, sed et ut Vinariensi eam praeripiant; qui tamen aliunde accepit alimenta in multum temporis: princeps et praesentia bene disponens et in futurum providus25.

    Tum pro literis Excellentiae vestrae datis 7 Decembris26 tum pro chartis, quae eas comitabantur, plurimas ago gratias.

    Plenae sunt aequi et honesti, quae D. Bannerius27 regi Daniae28 scribit. Qui neutrarum esse volunt partium sua tutari commode29 possunt, nobis autem eripere eos qui ultro nobis hostes esse voluerunt, non possunt.

    758

    Videbimus, quale sit futurum diploma, quod pro Germanis in commune pollicetur se impetraturum idem Daniae rex. Nam de Suedicis diplomatis Magontiacensi30 et Brandenburgico31 eorumve legatis, nihil puto fore disputationis. Sed ut his rebus nondum plane expeditis veniant a Suedia senatores, majestas regni, quantum ego intelligo, non patitur.

    Ut imperator invitetur ad peragendum, non baptismum Delphini32, qui peractus est, sed superfluentes baptismi ritus, sicut fieri posse credo, ita nihil de eo certi comperi. Id quidem apparet fieri hoc non posse, nisi de imperatoris nomine certamen Galliae rex omittat.

    Non dubium est, quin pontificis hoc sit consilium: primum omnium inter adhaerentes sibi principes rem in arcano componere, antequam agatur cum Suedis, Germanis, Batavis, ut nimirum hi metu amittendae societatis et incubiturae in desertos bellicae molis eo trahantur, quo ferent illorum commoda. Ego vero cardinalem Riceliacum arbitror pacis esse non appetentem et, si ea omnino facienda est, nolle aliam, quam quae conjuncta sit cum bona in socios fide. Interim in bello video multa administrari non ut protestantibus conducit ac, nisi Deus singulari quadam providentia expediisset ducem Vinariensem, haerebat in maximis periculis.

    De Suedis nostris non dubito, quin ea futuri sint animi magnitudine, ut decipere Gallos nolint et prudentia, ut decipi se non patiantur. Infamant sane se, ut bene notat Excellentia vestra, Germani principes, qui, ubi offa aliqua episcopatus ipsis objicitur, desertores fiunt; eoque ipso ostendunt non pro religione, non pro communi libertate, sed cupidine saginandi se bonis ecclesiae suscepta a se arma neque Deo neque hominibus probanda. Sicut autem diuturnae esse non solent societates, quae ex diversis utilitatibus, praesertim si insuper minus honestae sint, conflantur, ita credibile est dissiliturum et hoc Saxonici foederis male compactum corpus.

    Negotium pacis imperatorem inter et Hassicam viduam33 pro confecto habeo. Nam neque ipsa pro sociis pertendet, quos dereliquit neque imperator quae concedi possunt ei negaturus est, quo sibi hostium minuat numerum. Batavorum erit cavere, ne hostes aut aperti aut dissimulati ad Amasium penetrent, navium etiam maximarum capax flumen.

    Magnae praedicantur esse vires Hispanorum, quae in Brasiliam ivere. Quibus ut resistere possit Americana in Batavis societas, primum concordia inter participes, deinde et publico, ni fallor, auxilio egebit. Multum interim est, quod ut pridem India Asiatica, ita nunc Brasilia Hispano populisque ejus infructuosa redditur, dum belli onera reditus mergunt.

    Apud Moscovitas quid fiat, eo justius scire desideramus, quod Suediae sunt contigui.

    Transilvanus34 agatne serio quod praefert an occasiones quaerat opimiorum apud imperatorem conditionum, brevi, ut puto, apparebit.

    759

    Novi nihil fiat, si aut oppressi aut opprimi metuentes christiani etiam barbarorum ope utantur. Neque enim manet communio, ubi suam quisque salutem non reperit.

    Deum tamen orare pergo, ne nostrae discordiae mahumetismo pridem praepotenti novas aperiant vias. Idem Excellentiam vestram ipsique charos sospitet.

    Excellentiae Vestrae singulari observantia addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 18 Decembris anni 1638.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    In de copie te Uppsala boven aan de brief in margine: R. Hagae, 16/26 Xbris A.o 1638.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 160. Gedrukt Epist., p. 489. Het slot in vertaling bij Brandt-Cattenb., Leven II, p. 177. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    3 - Johann von Horst, generaal-wachtmeester in keizerlijke dienst.
    4 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    5 - François-Nicolas, hertog van Lotharingen (1609-1670.
    6 - De copie te Uppsala geeft ipse; vgl. no. 3891.
    7 - Johann, graaf van Götz.
    8 - Henri d'Orleans, hertog van Longueville.
    9 - Ferdinand III.
    10 - Bedoeld moet zijn Philipp von Mansfeld.
    11 - Valerio Rossi.
    12 - Christine de France, hertogin van Savoye.
    13 - Urbanus VIII.
    14 - Allessandro Bichi.
    15 - Philips IV.
    16 - Claude Bernard (1588-1641), bijgenaamd ‘le pauvre prêtre’.
    17 - Antonio Zuñiga y Davila, markies van Mirabel.
    18 - Lodewijk XIII.
    19 - Safī.
    20 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    21 - Dit woord ontbreekt in de copie te Uppsala; vgl. no. 3891 aan Axel Oxenstierna.
    22 - Wladislas VII (IV) van Polen.
    23 - Zie p. 741 n. 14.
    24 - Friedrich V, markgraaf van Baden-Durlach.
    25 - Tot hier is de brief praktisch gelijkluidend aan no. 3891 van dezelfde datum aan Axel Oxenstierna.
    26 - Ontbreekt.
    27 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    28 - Christiaan IV van Denemarken.
    29 - De uitgave der Epist., geeft de lezing ‘cum moto’.
    30 - Anselm Casimir von Wambold von Umstadt, keurvorst van Mainz.
    31 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    32 - Lodewijk XIV, geboren op 5 september.
    33 - Amelia Elisabeth van Hanau-Münzenberg, landgravin van Hessen-Kassel.
    34 - Georg I Rákóczi, vorst van Zevenburgen.