Excellentissime atque Illustrissime Domine,
De iis, quae attigeram nuper, haec propiora didici e literis scriptis 2 mensis hujus e Neuburgo, ubi tum dux erat Vinariensis2.
Cum ad Lauffenburgum nuper ex parte transrhenana accesserat hostis, partem oppidi eadem sitam ripa cepit et pontem praeclari operis, quanquam per Vinarienses a ripa semotum, incendit. Quae ad Drusenhemum Rhenum transiit, pars magna equitatus hostilis ducem habebat Horstium3, vigiliis praefectum, junxitque se cum Lotharingis ducibus Carolo4 et Francisco5 ad Remiremontium. Consilium erat ipsis6 Goetsioque7 novo impetu adoriri castra ac liberare Brissacum urbem prae fame aut foedis alimentis spem ultra trahere non valentem. Verum Goetsius intra triduum amissis per fugam suorum duobus millibus ab itinere, quod Brissacum intenderat, coactus fuit ad Lauffenburgo adsita reverti.
Eodem tempore a duce Longavillano8 ad ducem Vinariensem pervenere sex millia, ipse Longavillanus ad eum locum, qui Mariae in fodinis nomen habet, hostium observat consilia, si se promoveant inhaesurus tergis. Sperabatur intra dies octo deditio oppidi, non ex cuniculis, qui obsessoribus parum feliciter cessere, sed ex fame. Neque eo contentus dux Vinariensis Goetsii agmen, quod movere se intelligebatur incerto castrane versus an retro in tutiora Germaniae, quaerere et proelio aggredi constituit.
Inter hostes discordiam esse satis constat. Complures ad ducem Vinariensem scriptae literae addebant Goetsium ipsum custoditum in aulam caesarianam mitti,
760
reum aut fortunae sibi adversae aut quod veri aliquam habet speciem, dilatae castrorum oppugnationis ultra quam oportuit magnam habiturae spem successus, si properata fuisset, priusquam vallo operibusque permunita erant castra. Dicitur ergo ab imperatore9 missus, qui eum caperet tribusque cohortibus sive regimentis circumdatum ad causam dicendam traheret imperio, quod ipse habuit, translato in Wolfium10 e comitibus Mansfeldicis.Augustae Taurinorum multi dati in vincula, quorum exspectatur supplicium simulque historia conjurationis, cujus caput dicitur fuisse quidam Valerius nomine11. Cardinalis Riceliacus ad formandam feminae sane periclitantis12 potentiam missurum se promisit in ver venturum quindecim peditum millia, equitum vero quatuor.
Papa13 novos cardinales parturit. Interim venit huc, sed sine legati persona, cardinalis Biquius14, Riceliaco pridem amicus, pacem commendans aut certe per Italiam, quam maxime quiescere paparum interest, indutias. Dicuntur eadem de causa alii ire ad imperatorem et Hispanum15.
Idem ille cardinalis Riceliacus scripsit Bernartio16, facundo et populari imprimis concionatori, neminem esse, qui se magis pacem expetat dira sibi imprecatus, si mentiretur. Id se velle per ipsum atque alios populo notum fieri. Etiam Mirabelius17 legatus ab Hispano in Belgicam accepta a Galliarum rege18 venia hac in Hispaniam transit obiter et ipse circa pacem animos tentaturus.
At Veneti Turcarum territi minis ingenita ipsis formidine, sed nec levi causa accedente, si verum est, quod rumor fert, Persam19 a Turca20 pacem redimere concessione Babylonis, si qua vis in ipsos ingruat, auxilia orant et hic et Romae. Sed Hispani praecipue eos ope niti arbitror, proximi quippe ad periculum, si in Adriae oram21 arma barbarica inferantur. Et cum Polono rege22 multa eodem, ut creditur, pertinentia egit Venetorum, qui apud imperatorem est legatus23. Mulcta gravi, quinque puta millionum, si eam pendere Veneti velint, remissurus injuriam Turca scribitur.
Valde expetunt Brissaci capti nuntium et Galli et Helvetii; Galli, quod ex eo Burgundiae ducatui securitas dabitur; Helvetii, quod auxilium non e longinquo paratum habeant, tuendae, si opus sit, libertati.
761
Bernates finibus suis prospiciunt. Pontificii interim Helvetiorum et marchio Badensis24 plurimum commeatus hosti mittunt magnam ejus sibi copiam paranti non tantum ad suas necessitates, sed et ut Vinariensi eam praeripia[n]t; qui tamen aliunde accepit alimenta in multum temporis: princeps et praesentia bene disponens et in futurum providus25.
Mitto, quod hic datum est Cnutio26, responsum, signum evidens implacabilis regii in matrem27 animi, cui interim comoedia, cantus, choreae in Anglia parantur, pretiosa solatia.
Galli cum Palatino28 aliquid struunt, quod non patet; mitto etiam Campanellae29 ex astris et aliunde divinandi artem sibi vindicantis pro Delphino30 auguria. Deumque precor, Excellentissime et Illustrissime Domine, cuncta ut regat in bonum regni, reginae31 Tuaeque Sublimitatis.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 8/18 Decembris 1638.
Venit modo ad me pater Sirmundus32, vir in hac aula potens, quippe a confessionibus regi, qui me maximopere oravit, ut landgravio33, qui ad romana sacra se transtulit, reddi possit commenda quaedam in Osnabruggensi solo, ad ipsum avito jure pertinens, sed alii per bellum hoc data. Eo minus negare ei potui hoc de ea re scribendi officium, quod regi quoque placiturum scio maxime, si quid in hoc negotio pro illo landgravio fieri potest. Quare commonitorium, quod ipse mihi dedit Sirmundus, mitto. Non impedit Sirmundum aulica functio, quominus et literas adjuvet. Edidit antehac concilia Gallica34. Nunc in Theodoreti editione35 tribus tomis versatur.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.