eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    782

    3904. 1638 december 27. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Scripsi nuper2 de Delfensibus senatoribus; nunc hoc addam amotos a consulatu omnes regendi veteres: Dussenum3 et Didericum Meermanum4 specie thesaurariorum, quod munus huic sortito obtigit, et Adrichemum5 praefectura pupillari. Ita nunc nominandi sex novi consulares, inter quos nemo erit, qui consulatum unquam gessit excepto Lodestenio6; quo id fiat consilio ex proxima electione augurabimur. Ego cognatum Gravium7 consulatum adepturum puto, qui et novus et ambitiosus est, nequid ulterius dicam.

    Hollandi nostri super patrocinio fisci necdum quippiam constituere; ajunt sibi nominationem competere, quia verba Foederis ita habent fisci et procuratoris generalis munia in unum quamprimum conflanda idque munus - N.B. - vicibus alternis conferendum; quae indicare videntur id, quod de alternis vicibus dicitur, tunc primum locum habiturum cum duo ista munia in unum coaluerint, quod in Kinschotio8 primum evenit. Ille, quem id munus affectare antea scripsi, ambit Schiedamensem syndicatum, eum rursus relicturus, si alterius dignitatis potiatur.

    Nos interea quiescimus et foro, ut solemus, operam damus tantum de Brisaco et publico et privato tuorum nomine solliciti, cujus captae nuntius utinam quamprimum ad nos veniat.

    Interea tibi, uxori, liberis9 omnia in proximum annum et sequentes fausta ac salutaria precamur.

    Vale.

    Tibi obseqentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Hagae, XXVII Decembris 1638.

    Adres: A Monsieur Monsieur Grotius Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède prez le Roy Trèschrestien A Paris.

    In dorso schreef Grotius: 27 Dec. 1638 W. de Groot.

    En boven aan de brief: Rec. 8 Ian.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24. Eigenh. oorspr.
    2 - No. 3894.
    3 - Eewout Jacobsz. van der Dussen.
    4 - Dirk Meerman (†1647).
    5 - Joost Jacobsz. van Adrichem (†1653).
    6 - Mr. Everard Jansz. van Lodenstein (†1668).
    7 - Jacob Arentsz. van der Graaff.
    8 - Nicolaes van Kinschot.
    9 - Zie no. 3850. p. 700 n. 7.