eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4155. 1639 juni 11. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime domine,

    Eodem tempore ad me pervenerunt ante hoc triduum binae ab Excellentia vestra literae2, quorum alterae diem habebant 26, alterae 30 Maii. Quod si meas posthac Excellentia vestra in ipso itinere accipere tanto citius poterit, gaudebo eaque spe Excellentiae vestrae non autem, ita ut institueram, nobilissimo ejus filio3 literas inscribam.

    De rebus D. Bannerii4, postquam ad Chemnitium pugnatum est, certiora avemus intelligere ob rumorum diversitatem. Simul audiemus, quae consilia capturus sit Saxo5, quem protestantium in Germania plerique respicere solent. Bavarus6 ad Donawertam VII millia habere dicitur praeter duo millia missa ab ipso ad Hatsfeldium7, qui ad Norimbergam esse scribitur. Dux autem Vinariensis8 Brisaci quidem ipse est; at exercitus ejus in comitatu Burgundico adhuc haeret videturque obsidionem agitare Salinarum, quanquam hostes apparet et urbi Constantiae et Cellae metuere, quo muniendi gnaros misit archidux Claudia9.

    Conveni qui hic sunt proceres, non tantum ut libertatem marescalli Hornii10, ob quam missus huc a duce Vinariensi fuerat Betzius11, sed et ut Hassicum illis negotium sollicite commendarem. Promiserunt utramque sibi cordi fore scripturosque se in aulam. Quod si D. Hornio aut hac, quam nos ingressi sumus, aut alia, quae D. Salvio12 se aperit via, libertas, quod Deus faxit, contingat, puto certe

    390

    nos brevi alterum visuros exercitum Suedicum non minorem Banneriano aut duce aut copiis.

    Comes Licestrius13 adhuc in patria retinetur, ibi quoque inutilis, si qua forte concordiae inter duas gentes spes affulserit.

    Poloni legationem pro principis Casimiri14 libertate pridem moliuntur, sed mittere eam cunctantur, nisi praetentatis hic animis, qui tales nondum sunt, ut bonum successum labori suo sperare audeant, cum ne translatio quidem illius principis ex Cisteronensi arce, ubi nunc custoditur, impetrari potuerit in locum alium, ideo quod crederetur fugae quaeri occasio.

    Pacta nova cum fratre rege15 iniit Sabaudica vidua16 et post deliberationes satis anxias id praetulit quod minus speciosum, sed his temporibus necessarium judicavit, ut oppida aliquot in regis17 traderet custodiam. Itaque nunc serio Galli hoc negotium ut suum agunt transitque Alpes dux Longavillanus18 cum equitum duobus, peditum septem, ut ajunt, millibus.

    Rex in castris fuit ad Hesdinum. Ibi jam ad fossam perventum est manetque spes intrandi oppidum intra mensem hunc. Hostes in proximo sunt ad Lillerium, habent ibi XIV hominum millia.

    Cardinalis Hispanus19 ipse Insulis agit, Feuquerius20 autem Theodonis villam obsidet. Adversus eum it Piccolominaeus21 inter Moussonum et S. Viti oppidum se locaturus. Metenses interim milites propinquas sibi arces capiunt pontemque e navibus ponunt in Mosella.

    Hagenoviae et Schlestadi de frumento prospectum est. At princeps Condaeus22 adhuc ad Carcassonem haeret, nondum ingressus Ruscinonenses terras, sed hostem territans ac retinens, ne forte Baionam aut alia Gallici juris attentet.

    Classis Gallica quae ad Bellam Insulam in ora Armorica se tenuit, vela nunc fecit et quidem, ut scribitur, Corunnam versus, ubi Dunquercanae illae sunt naves. Suarum autem aliquammultas rex Hispaniae23 misit, ut praesidio sint venturae ex America classi.

    Res contra ducem Valettam24 judicata, quatenus in absentes id fieri moris est, executioni data est, tristi exemplo fortunae avertentis se a diu felici domo.

    Rhaeti labascunt, deliniti verbis magis quam rebus post legatorum reditum25. Itaque militem negatum diu in Mediolanensem agrum nunc miserunt.

    Disputatur inter Hispanos et Bernates de transitu militum, bis mille per summas Alpes, bis mille per pontificios pagos, quem Bernates non nisi sparsim et sine armis, quae humeris portantur, volunt concedere has leges aegre ferentibus Hispanis.

    391

    Videtur Turca26 cum Persa27 aut decidisse aut in eo esse, ut decidat, quando in Bosnia et in Peloponneso interdictum est Venetis commercium, bajulusque28 eorum durius custoditur. Laborandum et ipsis est et toti Italiae, ut alio quovis potius tanta vis vertatur.

    De magni D. cancellarii29 in Germaniam adventu dubitare cogor.

    D. Bisterfeldium30, qualem describit Excellentia vestra, talem cognovi amicitiaque ejus mirifice delector.

    Deus ejusmodi viros cum Excellentia vestra diu sospites praestet.

    Excellentiae vestrae constante observantia cultuque devinct.
    H. Grotius.

    Lutetiae, 11 Iunii 1639.

    Clades aliqua ad Theodonis villam a Gallis accepta est derelictumque ab iis oppidum S. Claudii.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 536; niet in de copie te Uppsala. Ludwig Camerarius, Zweeds ambassadeur bij de Republiek. Op dit ogenblik bevond hij zich te Alphen; zie no. 4061, p. 249 n. 3.
    2 - Ontbreken.
    3 - Joachim Camerarius; zie over hem no. 4130, p. 357 n. 2.
    4 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    5 - Johann Georg I, keurvorst van Saksen.
    6 - Maximiliaan I, keurvorst van Beieren.
    7 - Melchior von Hatzfeldt und Gleichen, keizerlijk bevelhebber.
    8 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    9 - Claudia de Medici, aartshertogin van Oostenrijk (1602-1648).
    10 - Gustav Karlsson Horn (1592-1657), Zweeds veldmaarschalk. In 1634 werd hij door de keizerlijken tijdens de slag bij Nördlingen krijgsgevangen gemaakt. Eerst in 1642 herkreeg hij zijn vrijheid.
    11 - Friedrich Betz.
    12 - Johan Adler Salvius, Zweeds gezant te Hamburg.
    13 - Robert Sidney, graaf van Leicester, extraordinarius Engels gezant te Parijs.
    14 - Jan II Kazimierz.
    15 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans, ‘monsieur’.
    16 - Christine de France, hertogin van Savoye.
    17 - Lodewijk XIII.
    18 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    19 - De kardinaal-infant don Fernando.
    20 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    21 - Ottavio Piccolomini, hertog van Amalfi.
    22 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    23 - Philips IV.
    24 - Bernard de Nogaret de La Valette.
    25 - Voor hun namen zie men no. 4021, p. 174 n. 2.
    26 - Murád (Amurath. IV), sultan der Ottomanen.
    27 - Safī (Sam Mirza).
    28 - Alvise Contarini.
    29 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    30 - Johann Heinrich Bisterfeld.