400
Venerande parens,
Fuit apud me heri Gallus quidam2 ex domesticis - ut ait - nuper nostris, nunc Rhingravii3, retulit matrem4 Caleti fuisse, cum illi Diepa venientes eius urbis portum praeternavigarent. Exspectamus eam avide.
Interim avunculus5 Groningam die crastino profecturus est. Petit ille, ut, quandoquidem inter eum et D. Spiringium6 orta est controversia, quam iam ex eius literis intellexeris, sub meo nomine posthac mittantur epistolae. Neque inutile futurum credo, si, quamdiu avunculus Groningae moraturus est, apertae mihi mittantur, ut ex iis nonnihil D.o Crusio7 subministrare possim. Ille in omnibus, quas ad me hactenus dedit, semper vestri meminit animumque ostendit gratum eorum, quae ibi accepit.
Princeps Arausiacensis8 hodie Litoyae discessit cum omni exercitu Flandriam ut hic fama est petiturus.
Hac vesperi relatum mihi est Milandrum9 ad partes nostros accessisse mansurum tamen eum in partibus superioribus, ut vel contra hostem aliquod tentantem se defendat vel nihil tentantem ipse ad defensionem cogat. Addidi his duo exemplaria dissertationem de Caenae10.
Deus, venerande parens, tibi det omnia felicissima.
Tibi obedientissimus filius
P. Grotius.
Hagae Com., XIII Junii MDCXXXIX.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 23.