eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    602

    4297. 1639 september 17. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime domine,

    Accepi recte literas datas 5 Septembris2.
    Me quoque de eo
    , qui Vinariensis3 fuit, exercitu par metus tenet. Vix enim est, ut in pari quatuor virum imperio4 diu concordia maneat. Neque vero aut elector Palatinus5 aut dux Wilhelmus Vinariensis6 multis militum exspectati eo veniunt. Dux vero Longavillanus7, qui Colmariae est et nova augmenta e Gallia exspectat, partim uberiore stipendio militum illorum partem ad se pelliciet8 partim, ut videtur, eorum obstabit conatibus, qui quidem conatus nulli adhuc apparent, longo ad Spiram otio, dum caesariani partim Hohentwilum adsident partim apud Offenburgum Friburgumque castra habent. Multis Vinariensium probari audio consilium jungendi se Coningsmarckio9 et sane absque eo vix est, ut magni aliquid gerant ad restituendas res Germaniae.

    Bavarus10 quominus tam11 vicinos habens hostiles exercitus duos militem imperatori12 mittat, satis habet causae. Dicitur autem Leopoldus archidux13 caesarianis omnibus copiis praefuturus ire in Bohemiam ornatus magisterio Teutonici ordinis.

    Oenipontana14 praefecturas Tirolenses Constantiae et Rhaetis finitimas vendidit Hispano15 munire se paranti illis in locis. Ad eam rem imperatoris exspectatur auctoritas Helvetiis nihil aliud quam haec omnia circumspectantibus. At apud Rhaetos popularem partem contra primores tueri pergit in castello ad Rhenum Gulerus16, quem armis cogendum ut plurium decreto pareat scribunt, qui Mediolani sunt, legati Rhaetorum17. In hoc quoque negotio tam praecipitis occasionis Galli18 festinabundo caeteroqui ingenio tardi sunt.

    Vidua Sabaudica19 in Salussia est crediturque ad regem fratrem20 iter

    603

    parare. At principes maximae partis in Pedemontano tractu possessionem armis partam per inducias sibi firmavere, ita ut plane potior eorum sit conditio, quemadmodum ex ipsis pactis Excellentia vestra cognoscet.

    Iam et Villamfrancam et Nicaeae arcem suam fecere, illam studio populi, hanc obstruncato etiam, ut scribitur, praefecto21. Quae an in novum bellum eruptura sint, videbimus. Nam, aiunt Galli mitti eo Alaisium22 cum sex peditum millibus, equitibus quingentis.

    Rex Hispaniae ad Vadum Italiae portum, naves habet longas plus quadraginta adversum metum tum a Turcis tum a Gallis.

    Pax cum Turca23 Venetis et24 honesta et commoda evenit. Nam ad veteres pactiones adjectum est, ut liceat Venetis piratas per omne mare etiam AEgaeum persequi, etiam sub ipsas Turcarum arces. Quod si piratae in terram exscenderint et id permisserint eosve foverint Turcarum praefecti, poenam in eos praefectos paratam fore. Has pactiones ut a Venetis signentur it a Constantinopoli ad Venetos Chiausius quidam25. Bajulus autem Venetorum26 a salutatione27 sultani honorifice in domum suam a28 cahimachano29 deductus fuit. Nunc quid acturus sit sultanus, videbimus.

    In Italia rumor erat, sed incertus, Tartaros sexagies mille in Bosniam irrupisse infestis in imperatorem armis. Alii traductum ad multa vitia aiunt Syriaci coeli mollitie sultani animum.

    Creta insula ad persolvendam pecuniam, qua pax redempta est, confert reipublicae Venetae ad centum millia regalium. Maxime ad hanc pacem permovit Turcas egregius Venetorum in classe paranda labor. Naves longae XVIII ad Cretam jam erant; adornabantur30 aliae ad LX, omnes multo cum remige ac milite.

    D. Bannerium31 aut pacis aut longarum induciarum potestatem e Suedia habere non arbitror. Quae ad ipsum mandata in itinere32 intercepta dicuntur, talia sunt, ut veri specie non careant. Res ipsius prosperas, hostium difficiles laetus intelligo. Rex Daniae33 si quid video, res suas magis agit quam imperatoris; imperatoris autem magis quam nostras. De pace dicam quod in vetere est versu,

    Amare liceat, si potiri non licet34.

    Ragotskius35 bellum pacemque nundinari videtur populorum suorum vicinorumque res e36 privato suo usu dispositurus. Cum Persa37 haud dubie pacem fecit Turca sibi gloriosam. Idque ipsum eum inflabit.

    604

    Hassici, quantum hic intelligo, arripient quae dat imperator, praesertim cum per ea gloriam adipiscantur servatae non sibi tantum, sed et secum sentientibus religionis.

    In Scotia non arbitror parlamentum ullum fore legitimum, id est, cum regis38 assensu, quando primum ordinem, cujus auctoritas regis quoque imperia non parum sustinet, Scoti non suffragiis39 modo exclusum, sed et plane interemptum volunt.

    Quod magni facit regina Bohemiae40 comitem Licestrium41, in eo non fallitur. Electoris Palatini negotium haud parum adjuvare Suedi possunt. Facient id autem libenter, si prius cum Anglia foedus aliquod convenerit.

    Quod Poloniae rex42 quae in Livonia acta sunt tam sollicite improbat, id documentum est timeri magis Suedos quam sperni.

    Audio cum dolore parlamentum jam inchoatum in Scotia invito rege. At de Landgravia43 spe meliora intelligo concepta jam cum Gallis pacta missumque D. Vuitcium44, ut cum D. Salvio45 agat.

    Moienum cepere tandem Galli. Sardiniam populati sunt praedones Afri. Condaeus princeps46 Tautavellam47 obsidet. Millereius48 ad Avinum manet. Fontanus49 ad Sancti Venantii.

    Servet bonis bonam mentem50 Deus idemque Excellentiam vestram favens protegat.

    Excellentiae vestrae perpetuae51> observantiae cultu addictus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 1752 Septembris 1639.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Red. Alf. 17/27 7bris A.o 1639.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, cod. 388a, ep. 197; gedrukt Epist., p. 563. Ludwig Camerarius was ordinarius Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Ontbreekt.
    3 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    4 - Johan Ludwig von Erlach, Wilhelm Otto von Nassau, Johann Bernhard von Oehm en Rheinhold von Rosen.
    5 - Karl Ludwig van de Palts.
    6 - Wilhelm, hertog van Saksen-Weimar, oudste broer van de op 18 juli 1639 overleden hertog Bernhard.
    7 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    8 - De copie te Uppsala geeft ten onrechte ‘polliciat’.
    9 - Hans Christoph, graaf van Königsmark.
    10 - Maximiliaan I.
    11 - De copie te Uppsala geeft abusievelijk ‘tum’.
    12 - Ferdinand III.
    13 - Aartshertog Leopold Wilhelm. Hij werd coadjutor en in 1641 grootmeester.
    14 - Claudia, aartshertogin van Oostenrijk (1604-1648).
    15 - Philips IV.
    16 - Johann-Peter Guler von Weinegg.
    17 - Voor hun namen zie men no. 4021, p. 174 n. 2.
    18 - De copie te Uppsala geeft ‘Gallis’.
    19 - Christine de France, hertogin van Savoye.
    20 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    21 - De Sales.
    22 - Louis-Emmanuel, graaf van Alais (1596-1653).
    23 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    24 - De copie te Uppsala geeft ‘ad’.
    25 - Over deze functie zie men no. 4002, p. 144 n. 1.
    26 - Alvise Contarini.
    27 - De copie te Uppsala geeft ten onrechte ‘saltatione’.
    28 - Het woord ‘a’ ontbreekt in de copie te Uppsala.
    29 - Massa Pasja.
    30 - In de copie te Uppsala is dit woord opengelaten.
    31 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    32 - Dit woord ontbreekt in de copie te Uppsala.
    33 - Christiaan IV.
    34 - Dit vers is uit Apuleius Ἀνεχόμενος 23 (ex Menandro); vgl. dl. VIII, p. 666.
    35 - Georg I Rákóczi, vorst van Zevenburgen.
    36 - De copie te Uppsala geeft ‘a’.
    37 - Safī I (Sam Mirza).
    38 - Karel I van Engeland.
    39 - De copie te Uppsala heeft ‘a suffragiis’.
    40 - Elisabeth Stuart, gewezen koningin van Bohemen.
    41 - Robert Sidney, graaf van Leicester, extraordinarius Engels gezant te Parijs.
    42 - Wladislas IV (VII).
    43 - Amalie Elisabeth van Hanau-Münzenberg, landgravin-regentes van Hessen-Kassel.
    44 - Johann Vultejus. De uitgave der Epist. geeft ten onrechte de lezing ‘Vuitcium’.
    45 - Johan Adler Salvius, Zweeds gezant residerend te Hamburg.
    46 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    47 - De copie te Uppsala geeft ‘Torco Vallem’.
    48 - Charles de La Porte, hertog van La Meilleraye, maarschalk van Frankrijk.
    49 - Juan Claros de Guzmán, markies van Fuentes.
    50 - De copie te Uppsala geeft ‘hanc mentem’.
    51 - De copie te Uppsala dateert de brief op 19 september.
    52 - De copie te Uppsala heeft perpetuo.