eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4436. 1639 december 24. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime domine,

    Doleo maxime nihildum habere me, quo dolorem nostrum justissimum super electoris2 negotio levem. Ex quo enim regem Galliae3 vidit cum Windebanckio4 comes Licestrius5, cardinalem6 autem Windebanckius traditis ad utrunque literis, perpetuae in aula hac de re deliberationes fuere, etiam super eo, an aditus Windebanckio dandus sit ad electorem. Intelligo in Anglia a rege7 in mensem Aprilem indictum parlamentum. In eo si apparebit Angliae consensus, poterit ea res et Scotorum morbo mederi et bona de se parere consilia, quae causae communi domuique Palatinae prosint. Reginae Bohemiae8 miror animum vere regium, qui tot tantisque adversis non succumbat. Eum ipsi simul cum bona valetudine ad meliora tempora servet Deus.

    Non puto venturum huc9 quemquam ex Anglia legatum extraordinarium, cum ipse comes Licestrius extraordinarii legati quanquam tam diu hic haerens ferat titulum.

    De landgravia10 quid dicam, nescio; dicitur enim eodem tempore Magontiacum misisse, ut cum bona imperatoris11 pace exercitum retinere possit, quo Gallos pecuniam ad bellum poscit.

    De Luneburgico12 minus etiam est, quod13 sperem. Multum autem exspecto

    826

    e Suedia literas, ut discam, quid judicent de Gallorum pactione Brisacensi et quid in negotio principis electoris fieri velint, qui nunc conventuri dicuntur regni rectores14. Pergo autem metuere, ne diffluat Vinariensis exercitus, item ne pereant Gallis15 ea, quae cis Rhenum in Palatinatu16 cepere tantis contra Gallos consurgentibus17 copiis Hispanicis ex Belgica18, Lotharingicis, Bavaricis, forte et caesarianis.

    Iamque audimus et turrim Murium quam vocant cessisse hostibus et Glenio19 pontem esse ad Magontiacum, ut militem nunc huc nunc illuc pro usu rerum praesentium transferat.

    In Italia in hyberna itum est exspectaturque hic Harcurtius20. Ingens autem per omnem Italiam metus a Turca21 est, qui in Ragusiam immisit vim magnam commeatuum alendo exercitui, unde conjectura est imminere eum Calabriae multis locis satis nudae. Siqua est res, quae pontificem22 ad procurandam pacem, Hispanum23 vero ad eam amplexandam movere possit, haec ea est.

    Daniae rex24 neutris bene volens plus tamen negotii Batavis quam Suedis potest exhibere25. Poloniae legatum26 nondum hic habemus.

    In hisce regis cum pontifice controversiis scinduntur episcopi: qui pontifici supra modum student, apud cardinalem Rupifocaldium27 coeunt, qui fidi sunt regi, apud Bituricensem archiepiscopum28, episcoporum vetustissimum. Horum omnium arbitrum se facit cardinalis versurus, ut creditur, in suos usus haec dissidia. Nam et generalatus ordinis cisterciensium opulentissimus sodalitatis electione ad eum delatus est et in spe est vacaturum conjugio Guisii29 archiepiscopatum Remensem30, cui primatis adest31 titulus et jus regem sacrandi. Ad haec obtinenda, ut mores habent Galliae a Francisci Priori temporibus32, approbatione papae opus est.

    Erit brevi conventus aliquis ecclesiasticorum Galliae, non per synodi nationalis modum et ad ecclesiae res ordinandas, quod vehementer perhorrescit nuntius33,

    827

    ut ex sermonibus ipsius cum D. Chavigniaco34 apparuit, sed per evocatos, ut ad regni necessitates, quod aequum est, contribuant. Magister Melitensis35 omnes equites ad se vocat et pontificem principesque alios auxilia rogat.

    Turca per chiausium36 excusavit excursus Hungaricos induciisque se staturum dicit.

    Manent inter Hispanum et pontificem dissidia.

    Normannia ad redimendas accusationes super neglectis seditionibus duos milliones regi offert.

    Longavillanus37 putatur non extra38 periculum esse tenente Mosellam Lamboio39 et Beckio40, Glenio autem profecto ad recuperandam Bingam et vicina ei loco.

    Erlachius41 jam regis Galliae se vicarium scribit omissa foederis Germanici mentione. Mutavit scilicet possidendi causam.

    Haec sunt quae nunc habebamus42, ea Deus ad bonum christianitatis dirigat idemque Excellentiam vestram cum omnibus ad ipsam pertinentibus incolumem florentemque servet.

    Excellentiae vestrae perpetua observantia43 addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 24 Decembris 1639.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. A.o 1640 Cal. Jan. st. nov.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB. cod. 388a, ep. 210; München, Bayer. Staatsbibl., Clm. 10415 fol 92b. Gedrukt Epist., p. 586. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Karl Ludwig van de Palts.
    3 - Lodewijk XIII.
    4 - Thomas Windebank.
    5 - Robert Sidney, graaf van Leicester, extraordinarius Engels gezant te Parijs.
    6 - Richelieu.
    7 - Karel I van Engeland.
    8 - Elisabeth Stuart, gewezen koningin van Bohemen.
    9 - Dit woord ontbreekt in de copie te München.
    10 - Amalie Elisabeth van Hanau-Münzenberg, landgravin-regentes van Hessen-Kassel.
    11 - Ferdinand III.
    12 - Georg, hertog van Braunschweig-Lüneburg.
    13 - De copie te München heeft abusievelijk ‘quae’; de woorden ‘De landgravia ... sperem’ zijn in de copie te München doorgehaald.
    14 - Voor hun namen zie men no. 4277, p. 567 n. 2.
    15 - In de copie te München zijn de woorden ‘pereant Gallis’ veranderd in ‘perdant Galli’.
    16 - De woorden ‘in Palatinatu’ ontbreken in de copie te Uppsala.
    17 - De copie te München heeft ‘conjungentibus’ aangevuld met ‘se’.
    18 - In de copie te München staat ‘in Belgicis’.
    19 - Gottfried Huyn, graaf van Geleen, keizerlijk bevelhebber.
    20 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt-Armagnac.
    21 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    22 - Urbanus VIII.
    23 - Philips IV.
    24 - Christiaan IV.
    25 - De woorden ‘Daniae ... exhibere’ zijn in de copie te München doorgestreept.
    26 - Christophe Corvinus Gasziewski.
    27 - François de La Rochefoucauld (1558-1645).
    28 - Henri II d'Escoubleau de Sourdis, aartsbisschop van Bordeaux.
    29 - Henri II de Lorraine, hertog van Guise (1614-1664).
    30 - De copie te München heeft ‘Remorum’.
    31 - De copie te Uppsala heeft een onbegrijpelijk ‘adem’.
    32 - De beide copieën hebben ‘primi’; bedoeld is de Franse koning Frans I (1515-1547; geb. 1494).
    33 - Ranuccio Scotti.
    34 - Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny.
    35 - Jean de Lascaris-Castellar, grootmeester van de orde van Malta.
    36 - Zie no. 4434, p. 823 n. 11.
    37 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    38 - Het woord ‘extra’ ontbreekt in de copie te Uppsala.
    39 - Wilhelm, baron van Lamboy, keizerlijk bevelhebber.
    40 - Johann von Beck.
    41 - Johann Ludwig von Erlach.
    42 - De copie te Uppsala heeft ‘habemus’.
    43 - >De copie te München heeft abusievelijk ‘perpetuae observantiae’.