Illustrissime domine,
Gratias habeo tum pro iis, quae significavit secretarius2 tum vero maxime pro illis non exigui momenti additionibus ab Excellentia vestra. Ego si quid facere possim ipsi gratum, nihil malim. Spero autem meas quoque res, quas commendare toties cogor, ipsi et per ipsam excellentissimis Suediae rectoribus3 cordi fore.
Caetera ad M. dominum cancellarium4 scripta hic non repeto.
Deus, illustrissime domine, Excellentiam vestram sospitet.
Excellentiae vestrae perpetuo observantiae cultu devinctissimus
H. Grotius.
Scribebam Lutetiae, 21/31 Decembris 1639.