Frater optime,
Prodiit jam de Antichristo dissertatio2, cujus exemplaria aliquot a typographo missa Utenbogardo3 aliisque am(ic)is distribui; judicia doctorum siqua intellexero perscribam. Nunc sub praelo sudat de Fide et Operibus commentarius4, quem et ipsum brevi spero absolutum iri, si modo non mutat fidem typographus5. Heri annotationes ad Decalogum6 accepi, ubi alterum opus sub finem vergit, Amstelodamum mittendas, sed quatenus percurrendo percipere potui, non minus tibi - nam nomen omnino celari nequit - invidiae et odii creaturas quam priora jam edita; vereor enim ut omnibus protestantibus videaris plus nimio pontificiis largiri.
Reddita mihi est per hos dies Zenonis effigies7; qui excudendam susceperat8, ait neminem se invidiae subdere velle et typographos sibi metuere a declamatoribus, quare remittam, quando id tibi videbitur, in Galliam. Episcopius9 dicit se id operis Belgice10 ante aliquot annos vidisse, nisi quod aliqua sunt interpolata et jam Gallicis ornatum est vestibus.
137
Mairius noster11 in imprimendo Salmasii tractatu de Usuris trapeziticis12 jam totus est; dixi me illi traditurum notas tuas in Lucanum13, ubi eas praelo subjicere voluerit.
Cogitaveram nova tua poemata14 Blavio tradere, sed ejus jam operae satis in aliis tuis operibus sunt eruntque occupatae.
Elzevirii15 asseverant se brevi Tacitum16 edituros; cum quid explorati habuero, faciam te certiorem. Sed haec de studiis.
De rebus publicis, siquid haberem, adderem et illud; nunc hoc solum scribam principem17 e febricula et dolore intestinorum decumbere, secretarium Wolvium18 et Heenvlitii uxorem19 vivere desiisse.
Vale, frater optime, et nos ama.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XII Martij 1640.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de Suède. à Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 20 Martij.
En in dorso: 12 Martij 1640. W. de Groot.