Illustrissime domine,
Vidi serenissimum principem electorem2 bene valentem. Exceptus est3 a rege benigne, pransus cum eo. Salutavit reginam4, salutavit delphinum5. Cardinalis suis moribus usus est, sed multa ei benigne promisit. Neque ego melius habui quod ei darem consilium, quam ut amicos sibi faceret aut servaret et cardinalem hic et in Anglia archiepiscopum6 et ut regina Bohemiae7 omni modo8 in Anglia laboret, ut aliquid jam fiat pro Dn. electore, quando illud impedimentum, ob quod se excusavit Anglia, nunc sic satis amotum est. Si procedit parlamentum, de quo sunt adhuc qui dubitant, maximae partis desideria pro nobis erunt. Si Anglia tam propinquum principem deserit, superest, ut videamus, quid pro eo facere velit Gallia.
Anglorum cum Scotis sanari discordias ita demum nostra interest, si Anglia nobiscum sociale fedus facit. Alioqui Veladae9 adventus cum multis pecuniis ad largitiones faciendas, de nuptiis sermones, Dani cum Anglia conjunctio, a Batavis alienior animus, simul Polonus imperatori haud dubie favens multum mali dare possent, Batavis praesertim, qui vereor ut diu sustinere possint ea quae fecerunt edicta10, quibus navigationem ad mare
186
Balthicum et Norwegiae portus prohibent. Unde enim ipsis frumenti, quanta egent, copia? Unde vivet tanta multitudo ex istis11 commerciis ali solita?Spargunt hic Batavi se a Suedis ad fedus ambiri. Idem haud dubie spargent12 et alibi. De legatione13 consilia per tempus aliquod tractum iri non conjicio tantum, sed et ex amicis disco. Haec omnia me eo ducunt, ut credam terriculamenta haec esse, quibus sperent moveri ad aequiora14 posse Danum; ut autem Batavi adversus imperatorem nobiscum in fedus coeant, sperare nequeo.
Pecuniae aliquid dare possunt, ut in bello maneamus, sed ea pecunia non tanta est, ut multum momenti ad tam gravem deliberationem adferre possit, quamdiu de ipso cum Gallia federe prorogando aut patiendo, ut id emoriatur, incerta pendent consilia. Forte Batavi ad exemplum Venetorum et Dantiscanorum impendentia15 mala rediment. Saepe enim jactu16 servanda navis est. Venetis avaritia sua nocuit17. Quia enim sperabant brevi moriturum sultanum18, ideo et legationem et dona promissa mittere19 distulerunt; ejus morae nunc poenas pendent.
Ad illas vero Batavorum cum Danis componendas controversias quis satis aptus sit, non video. Gallo non optime vult Danus idque illae nuper eius literae satis ostendunt. Anglum hoc tempore sibi non amicum20, libertati autem maris minime21 faventem non amant22 Batavi. Inter Suedos et Danos perpetuae simultates et suspecta vicinitas. Supersunt Ansiaticae civitates, si tamen eas, ut nonnihil commune cum Batavis habentes non formidat Danus.
Norimbergensis, ut video, conventus23 ea sunt vota, quibus uti possimus. De landgravia24 quin resumtura sit arma, hic quidem non dubitatur. Putem e re esse, ut et ipsa ad Norimbergensem mittat conventum.
Baro Rortreius25 satis multa mecum locutus est. Strenue laborabit26 ad producendum27 fedus. Nos mandata opperiemur et de Bannerio28 bonos nuntios.
Augetur Longavillani29 exercitus et missae sunt Francofurtum pro ipso cambii literae. Muniuntur Brisacum et Rinfeldium diligenter.
De induciis universalibus multi sunt sermones in aula, sed ego eas sperare nondum audeo. In Italia autem induciae e re futurae essent Gallorum, multo validiore illis in locis hoste. Habere enim in aperto scribitur Leganesius30 XXII millia peditum, V millia equitum. Praeterea in Tiroli ex iis, qui ibi conscripti sunt, ex Germanis Gildehasii31, ex Rhaetis
187
et Helvetiis brevi futura XV millia, qui in Italiam an Alsatiam ituri sint, adhuc latet. Stella32 Friburgi nunc est.Sultanum Adrianopolim ivisse omnes literae affirmant. Aliquo igitur irruet et utinam ne in Moscoviam.
Comes Falcostenius33 et Volcmerus34 iurisconsultus et a Claudia alius35 multum instant apud Helvetios, ut iter per Turgaviam Badensemque agrum ipsis pateat, ut commodo pretio habeant alimenta et ut militem illis in locis scribere ipsis liceat. Pontificii favent his postulatis, protestantes autem eam ineunt viam, quam nullam dixit Livius, quae nec amicos parat nec inimicos tollit36.
Legatus Anglicus comes Licestrius37, ex quo in libertate est princeps elector, neque regi gratias egit neque ministrorum regis quenquam vidit. Apparet aliquid esse in hoc negotio, quod Angliam offendat.
Mazarinum cardinalis jussit38 ire Coloniam datis ei ad iter L millibus scutatorum.
De Bacheracho, de Bingio et illorum locorum rebus aliis nihil scribo. Soletis enim recentiores habere nuntios quam qui hinc mittuntur39. Bavari vero in Franconia nihil agunt.
Veneti vulgant mortem sultani successore Ebraimo40, segni41 homine, at alii hydropicum esse sultanum aiunt.
Spinola42 repetit loca in Ruscinonensi comitatu timeturque Baionae. It43 in eas partes princeps Condaeus44.
In Italia ab hoste Chivasium45 obsideri, Taurinorum autem arx cuniculis oppugnari dicitur.
Villaregius46 it in comitatum Burgundiae cum octo, ut fama est, millibus. At Millereius47 habiturus dicitur millia equitum octo, peditum XXIV, equorum helciariorum48 duo, machinas viginti majores, minores triginta. Manent III millia ad custodiam Normanniae contra vim internam et externam. Severe inquiritur in nummi adulteratores.
Archiepiscopus Burdegalensis49 provinciae et classi in mari interno praeest.
Deum rogo Excellentiae vestrae det bonam valetudinem in rebus prosperis.
Excellentiae vestrae perpetua observantia devinctissimus
H. Grotius.
Lutetiae VII Aprilis MDCXL.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Red. 5/15 April 1640.