Frater optime,
Postrema vice, quia per aliquot dies domo abfueram, scriptionem differre sum coactus, quare nunc tam prioribus quam posterioribus tuis litteris2 respondebo et primum quidem quod ad effigiem tuam Annotatis praefixam attinet.3 Quanquam iam plurima exemplaria distracta et hic et in aliis regionibus sciam, monui tamen de tua intentione Blavium et rogavi, ut qua fieri potest morem tibi gerat, cuius responsum expecto. Ille mihi ad tres septimanas finem spondet editionis de Iure belli4 et Lucani5 quidem brevi se inchoaturum. Ego antequam id videro, poemata6 non tradam. Volupe mihi est intelligere te de Origine gentium Americae aliquid scripsisse.7 Ne dubita, quin et illud et Ἀνθοβολία iuris8 optime a Blavio imprimi possint, quare utrumque opus mittere ne differ.
622
In conciliationis negotio video rem valde difficilem neque quenquam hic novi, cui ista tua ad Cassandrum9 plane placeant. Ostendi id nuper Rijcxio,10 viro nostri et moderationis amanti, sed ille lectione ipsa offensus ad excusationem pontificiae auctoritatis, missarum et purgatorii totus perhorruit. Ostendi et duobus aliis viris doctis et amicis, qui multa quidem egregie ibi dici, sed nimis multa pontificiis indulgeri iudicant. Habeo a Bellimontio11 Melan[ch]thonis, Buceri et Hedionis illa,12 quae a tuis non abludunt, ut ex excerptis filii13 poteris colligere. Interea contraremonstrantes hic pleno ore crepant te in pontificiorum castra transiisse et sunt hic duo, Gallus et Batavus,14 qui nuper in convivio dixerunt sese oculis suis vidisse, cum tu synaxin cum pontificiis celebrares, quod quanquam ego sciam verum non esse, tamen ea fama accedentibus argumentis, quae ex scriptis tuis, imprimis Appendice15 depromunt malevoli, facit, ut ei apud multos fides sit, praesertim cum et pontificii hic adeo sint fungi, ut de eo etiam glorientur, quod in partes suas discesseris.16 Ita iam tu utrinque vapulas et sic quidem multi a lectione tuorum operum absterrentur aut certe praeiudiciis onerantur.
De Blondio17 scripsi, ut tibi caveres. Quod de filio18 et singulari certamine loqueris, id vero mihi praeter opinionem accidit; est enim id a scitis tuis alienum. Itaque nolo committere, ut id aliis innotescat, quod mihi scripsisti.
Pro novis gratias habeo. Hic iam nihil fere habemus, nisi quod novas in Scotia turbas exortas, novas catholicorum in Hameltonum, Leslaeum19 aliosque conspirationes detectas proximae nuntiarunt litterae, ita ut iam duo e primoribus in ipso parlamenti Scotici consessu praesente rege capti et in custodiam dati sint.
Rogabit te Euskerckius20 nomine Wouwii21 exemplar Annotatorum ad Cassandrum. Si ea in re gratificari velis homini amico et bene de nobis merenti, erit id et mihi gratum et, si quam legem habendi praescripseris, satis servaturum spondeo. Caeterum quo illud spectet, quod supprimi volueris exemplaria, et an ea aliquando publicaturus sis, velim ex te intelligere.
623
Uxor excusabit negotia mea, quod iam non scribo.Vale.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XI Novembris 1641.
Adres: A monsieur monsieur l'ambassadeur de Suède, à Paris. 14 s.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 21 Nov.
En in dorso: 11 Nov. 1641 W. de Groot.