Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Valde mihi dolet, quod non tantum adversa multa e Pomerania nuntiantur, sed et a Lactucariis2 culpa eorum conjicitur in excellentissimos regni Suedici rectores3, quorum lentitudinem, aemulationes inter se, invidiam in Bannerium4 gentili loquacitate incusant. At exterorum alii Bannerium5 reum subdunt malae fortunae ejusque amicitias apud Claudium6 Othonemque7 suspectant.
Negotium de Moldavia8, de quo postremis literis9 per notas arcaniores significaveram, vix est, ut succedat.
Negat pater Josef10 Vindicis11 animum pati, ut quicquam moliatur, quo decrementum in Hungaria12 aut alibi accipiant.
Pulchrum alioqui fuerat Cosaccos13 Augusto14 subducere. Nec desunt
72
speciosi obtentus aera per XX annos non soluta, attentata religio, libertas et querelarum aliae.Pyrrhoni15 videtur melius quam antehac cum Lactucariis convenire. Nihil tamen de auxiliis peractum est.
Quingenta scutatorum millia destinata audio maritimis paratibus. Ad Oceanum pertinere ostendunt naves quadraginta, quae ei mari sunt idoneae; accedunt incendiariae XII et aliae, quas flutas dicunt, ferendo pediti. Alii propositum putant alere Portugalliae motus16, quos nondum resedisse ajunt. Alii, quod credibilius, Flandriam17 peti idque video suspicari etiam Liliarios18 minus aequo id laturos19 animo, quamdiu cum ipsis actum nondum est. Naves longae quindecim et aliae viginti parantur ad infestandas, ut fama est, maris Italiam Hispaniamque alluentis insulas.
Manet spes de reginae20 utero precesque pro ea fiunt. Purgavit se cardinali Riceliaco cardinalis Valetta21.
Multus in aula sermo de adjicienda Normannia ad ceteras cardinalis Riceliaci praefecturas; de danda Longavillano duci22, qui Normanniam habuit, Burgundiae praefectura; Aequitaniae autem principi Condaeo23 pro Burgundia; Arvernis Espernonio seni24 pro Aquitania additis pecuniis, quibus pensetur inaequalitas. Dux Lafortius25 mitti dicitur ad bellum in Navarra comitatuque Ruscinonensi, qui in Pirenaeis est saltibus, gerendum. Dux Vinariensis26 Gallos, si ad se mittantur, mansuros secum non sperat. Germanos, cujus gentis tribuni hic sunt octo aut novem27, tutandis finibus et internae quieti servandos aperte satis significat is, cui nunc maxima pars negotiorum publicorum incumbit, pater Josephus.
Palatini28 regem nundum videre, quod eos aperto apud se esse capite rex nolit, sicut antehac idem duci Venariensi electoralem et ipsi sanguinem pro se adferenti rex denuntiaverat. Legati Angli29 consultationem ea de re in Angliam rejecere, quanquam nec ibi apud regem Britanniae30 tecto capite his principibus esse licuerit. Si contenti fuerint sedile sibi offerri apud reginam, ut duci Vinariensi oblatum fuit, confido obtenturos. Bauditzius31, si elector Palatinus32 arma
73
sumat - sed de ea re spem mihi nullam Angli faciunt - promittit mille homines. Rusdorfius33 se ejus domus negotiis extricare vult, quod Ferentium34 gratia validiorem videat. Dari intelligo ex Anglia electori unde vivat trecenta francorum millia annua, matri35 prope tantundem, Roberto36 viginti quinque millia, ceteris nihil definiti, sed pro necessitatibus.Is, qui hinc Hanoviam cum pecunia remissus fuerat, Russavius37, Francofurti ad Maenum detinetur.
Mauri Caesareae, quae Algeria vulgo dicitur, enata ob captivos cum Gallis controversia castellum, quod juxta struxerant Galli diruerunt palamque hostilia in eos agitant.
Ad comitem Suessionensem38 plenius regi, id est cardinali, conciliandum mittitur Sedanum dux Longavillanus oblaturus ei ductum belli per Italiam.
Perseverant tum imperator39 tum cardinalis Hispanus40 non dare tuti itineris literas, hic Batavis41, ille principibus Germanis42.
Illud pro vero non affirmaverim, quod hic lactandae plebi spargitur, pugnasse jam mari Portugallenses in Castellanos publicisque sacerdotum et monachorum concionibus illorum animos incendi.
Quantum a Dunquercanis periculum in mari adierit D. Vosbergius43, scribendum D. Camerario44 relinquo.
Venit ad me heri princeps Condaeus sollicitus, ut apparebat, ob de pace Suedica rumores. Respondi comia nec obligantia.
Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, optima Tuae Sublimitati suggerat et eventu prosperet.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 6 Februarii nov. Cal. 1638.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.