Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Obsidentium opera ad fossam Rinfeldi perducta intelligimus cum spe bona capiendi oppidi, priusquam superveniant, quae undique se colligunt, copiae hostiles.
Hinc nulla adhuc auxilia ad ducem2 mittuntur: ne promittuntur quidem nisi in mensem Majum laboratque baro Degenfeldius3, ut ipse sub id tempus eo eat cum cohortibus turmisque partim Germanorum, maxime suis et4 Sillarti [et] Streifii5, partim Gallorum, qui ad sumendum id iter perduci poterunt.
Ego multum dubito, an Gallis ullo modo cordi sint res Germaniae, praesertim ex quo heri apud me fuit D. Feuquerius6. Is sub duce Longavillano7 iturus est
119
in Burgundiae comitatum, ubi aliquid sperant se acquisituros, quod ex propinquo defendi retinerique possit.Interim nec rumores dormitant de indutiis, quae Romae cudantur. At qui his in locis sunt Germani protestantium per Germaniam reliquias commovere, civitates ad defectionem sollicitare vellent, quae omnia ne inchoari quidem possunt nisi dux Vinariensis cum magno exercitu conspiciatur in penetralibus Germaniae. At Galli, ut dicere coeperam, suo limiti proferendo student et commode8 eum, qui Hohentwilae in praesidio est9, in suam suscepere tutelam.
Quae de Helvetiis scribit Marinus10 nihil est, cur repetam. Ego nihil ab illis neque boni neque mali exspecto. Cellam quoque oppugnant Vinarienses milites et si ipsorum conatibus adsint successus, seprant Wirtembergicum ducem Eberhardum11 ad poenitentiam damnosae sibi cum imperatore12 pactionis posse perduci.
Angli valde desiderant intelligere consummationem negotii de pactis Wismariensibus13 aliena arma sumptusque et labores versuri, si possint, in rem suam. Audio missum ab eis legatum in Hispaniam14. Interim quae de repressaliis inter ipsos Gallosque orta erat controversia transactione finem accepit15; superest tantum, ut signetur transactio.
Palatini, qui hic sunt, principes16 regem17 constituerunt non videre; itaque eos ibo salutatum.
In Italia Galli socios tutari si poterunt, magnum id erit. Validis cum copiis et Montisferratensem agrum, in quo Ponsonem nuper irruperant et Pedemontanum videntur impetituri Hispani.
Medicus quidam, Lanavus nomine18, sideralem scientiam profitens ante hos annos quinque reginae19 praedixerat in hoc tempus gravidam eam fore. Nunc ad reginam revocatus confidenter ei dixit futurum, ut marem pariat et anno post alterum marem. Sed amicis dixit absente regina verere se, ut satis valenti corpore sit is, quem primo pariet, alterum vegetum oref. Ita audacter illi homines de futuris loquuntur saepe aliena magis credulitate quam sua arte freti et, si res, ut dixerunt, cadant, in ingenti sunt gloria, siquid aliter eveniat, in oblivionem eorum dicta veniunt. Caeterum si vera sunt, quae profatur, omnino, magna erit reginae auctoritas et formidanda iis maxime, qui nunc plurimum possunt et a quibus se laesam ipsa putat.
120
Princeps Condaeus20 armis per Aquitaniam imponitur. Rediit Sedano dux Longavillanus. Quid cum comite Suessionensi21, affine suo, egerit, parum liquet. Sed dicitur is comes conjugium expetere Mariae Mantuanae22, quae, quod in Gallia nata est, bona omnia Nivernensis Albinagii, ut hic loquuntur, jure23 non duci24, qui ad petenda ea bona legatum huc misit episcopum Casalis25, sed sibi deberi contendit. Galli jurisconsulti pro virgine respondent videturque rex ad legitimam cognitionem rem rejecturus.
Interim Arcurtius26 e Lotharinga domo insularum captarum fama egregius sponsalia fecit cum propinqua cardinalis27, vidua Puilaurentii28, quae magnum luctus sui solatium habet opulentissimam mariti haereditatem ex tabulis nuptialibus tunc confectis, cum jam ipsi marito exitium strueretur.
Genuensis legatus29 - ipsum non vidi - significavit mihi rempublicam istam memorem humanitatis, qua rex olim Gustavus30 legatos ipsorum31 excepit, quicquid gratum regno Suedico possit, facturam libenter. Dedere Genuenses duci suo32 regalem coronam ob Corsicam et Serenissimi titulum, senatoribus autem Excellentissimorum, ei vero, qui Corsicam regit, Viceregis nomen. Ita ipsi Venetorum exemplo ad regium fastigium admovent sese et Sabaudus33 Celsitudinis Regalis adscito sibi vocabulo. Ob has molitiones diligenti nobis cautione opus est, ne regiam dignitatem imminui patiamur ascensione minorum potestatum.
Quid landgravii vidua34 constitutura sit, incerti plane sumus. Galli et, qui ex ea domo sunt, juvenes35 bene sperare nos jubent, metuere vero complurium e Batavis literae.
Intelligimus etiam Henningam sub Basilea oppidum cessisse Vinariensibus. Lis illa, de qua Angli cum Gallis depacti sunt, ad quinque millionum summam perveniebat. Conventus ordinum qui nunc, puto, in Suedia habetur consilia, Excellen-
121
tissime et Illustrissime Domine, ductu Tuae Sublimitatis reginae36 gentique prosperet.Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
G. Grotius.
Lutetiae, 17/27 Februarii 1638.
Interceptae sunt novae ex Hispania ad reginam literae, sed nemo est, qui molestus esse ei audeat.
Guardalupi insulam in ora Americae permuniunt Galli saepe oppugnati ab indigenis concitante Hispano37. Fert ea insula saccharum, tabaccum, gossypium et ligna ad colores quaedam.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.