Illustrissime Domine,
Magno in periculo fuit dux Vinariensis2 ob tarda Gallorum auxilia. Verum Dei ope suaque virtute se expediit. Pugnavit bis cum hoste, cui duces erant Savellius3, Ioannes Waertius4, Sperruterus5, ultimo Februarii, ut hic numeramus, et Martii die altero. Prioris praelii dubia fuit fortuna, in quo Rohanius6, qui duci Vinariensi sponte se dederat7 adjutorem, quinque accepit vulnera; ducenti aut eo plures a Waertio immissi in Rijnfeldium penetravere. Alterum cum equitatu hostili fuit derelicto jam a duce obsidio contractisque machinis, quae sex solae erant, et copiis, id est equitibus ter mille, peditibus minus quam bis mille. In eo capti sunt res, quos jam nominavi, hostium duces, vexilla equestria XXXV, quorum X cum bono hoc nuncio ad regem8 pertulit Truchsessius9. Nunc in id laboramus omni studio, ut auxilia festinentur. Rijnfeldium ni capitur, vix erit, ut
143
retineantur caetera. Habet defensores fortes, et nunc cum numero crevit fiducia. Omnia movebimus, ne tanta ducis virtus ab amicis destituta successibus careat. Leslaeus10 e Britannia ferme CCC adduxit a duce ipso conductos; alii ducenti propediem puto aderunt, deinde ad ducem ibunt. Sed id in tanto periculo et exiguum est et tardum. Poterit ex vicinis Germaniae et Helvetiorum locis aliquid militis dux colligere, si pecuniae suggerantur. Et qui Germanorum Galliae regi militant, valde cupiunt armis sibi in amissam patriam reditum quaerere. Nec desunt Galli, protestantes maxime, qui se ultro offerant. Satis est, unde boni quid fiat, si haec aula bene consultum vult protestantibus.Venturus huc est regis Poloniae11 missu Forbisserus12.
Helvetii suis prospectant finibus nutantque inter diversa federa desultoriis, prout praesens utilitas aut metus traxerit, consiliis. Pontificii pagi denuntiarunt protestantibus se extra culpam fore, si dissimulati ducis Vinariensis processus et arces episcopatus irruptae malum latius traherent. De castellis ad Rheni primordia, mansurane sint, quod Hispani volunt, an vero futurum, ut, quod optant Helvetii, diruantur, exspectatur Rhaetorum legatorum ex Hispania reditus13. Ego, quod Hispanus14 voluerit, futurum conjecto.
Venetos Austriaci omnibus modis demulcent honoribus novisque titulis. Et ipsi tractandos se praebent.
Turcarum dominus15 rursus in Persam se commovet Euphrati adista reptiturus. Irata est ea aula et Walachiae et Transilvaniae regulis16, qui cum Polono sociasse consilia adversus Moldaviae principem17 Turcis fidum dicuntur. Moscovita18 cum Turcarum domino amicitiam sibi esse vult defugiens autoritatem eorum, quae Croati et Tartari in Asaco capiendo aliisque rebus Turcarum imperio adversis fecere. Interim alii Tartari praeda divites e Moschovia rediisse nuntiantur.
Multum pecuniae ex Hispania Genuam pervenit. Hispanus Ethruscum19 sibi conciliat venditis ei arcibus quibusdam sub pacto, ut redimere liceat, id maxime studens Livorni portu uti ut sibi liceat, si forte Genuae civitas, ubi Hispanica factio minus jam valet ob adversa novae nobilitatis studia, suos portus bello claudat.
Victoriarum ducis Vinariensis nuntium rex ipse simul atque acceperat ad me misit adjiciens scire se, quam essem eo gavisurus. Nunc commodum regis exspecto, ut ipsum adeam gratiasque ei agam et quae restant agenda commendem.
Jam modo tuas accipio literas Calendis scriptas Martii20 medio inter duo felicia nobis praelia die. D. Davausius21 misit huc, ut nova mandata super Wismariensi
144
foedere22 accipiat. Spero tamen explicitum iri id negotium. Neque iniquum neque inutile fore censet comes Licestrius23, si proprio inter Suedos Anglosque foedere24 res ad commune foedeus paretur. Si pecunia ab Anglis detur electori Palatino25, non dubito, quin et Galli aliquid de suo sint addituri. Sed festinandum esset, quemadmodum ais, ut ver occupetur terrestri aliqua expeditione, quando mari non video, quid imperatori26 ejusque sociis possit noceri. Fortibus magni cancellarii27 ad Suediae Ordines consiliis non parum accedet ponderis ex prosperis rebus ducis Vinariensis, si tam felicibus initiis alimenta dentur, quae oportet.In Polonico conventu28 turbas29 recte prospicis, ac miror ita cunctari Batavos in mittendis legatis.
Rugiam retentam, caesos a Wrangelio30 hostes, apparere in juvene Gustavo31 animos paternos, gaudens tuo indicio didici. Si cum vere novae e Suedia copiae in Pomeraniam venerint brevique suum militem produxerit Arausionensis32, spes erit et bene rem posse geri et eos, qui nunc labascere videntur, retineri in partibus. Miseret me domus Palatinae, et si quid a me proficisci posset, quo ejus res meliores fiant, nulli sim parsurus operae.
De Stella33, cujus meministi, siquid eruditum exierit, gaudebo videre. Sunt, qui hic eandem visam putant. Sed ea de re etiamnum inquiro.
Jamjam intelligo regem promittere duci Vinariensi. VII M peditum, equites mille, sed caeca die. Ajunt praeterea Galli in bellum Italicum, quod hactenus satis infelix ipsis fuit, sepositos IV milliones. Vidua Sabauda34 fratri35 se totam dat et, quod non putabatur, Memotum iesuitam36 aula depulit. At Mantuana legatum37 ab Hispano Mantuae exspectat.
Desino, et38 Rodium39 et sui et tui causa amabo semper nec quicquam desideraturus est, quod meae sit facultatis.
De Hanovia, si quid erit certius, juvabit discere.
Addo vota pro bono publico, tuo tuorumque.
Excellentiae Tuae addictissimus ejusdemque observantissimus
H. Grotius.
Lutetiae, XIII Martii Nov. Cal. MDCXXXVIII.
145
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.