eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3503. 1638 maart 22. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Ex quo postremo ad te scripsi2 petiit missionem suam ab Ordinibus Kinschotius3, qui consilium super ea re et a Camera Rationali et a Curia Provintiali petiere, quorum posterius illi valde displicet; neque tamen illic, ut puto, aqua haerebit, nisi forte aliqui judicaturi sint ob evitanda Hollandiae et Selandiae super Advocato Fisci recens constituendo dissidia praestare eum in eo munere diutius consenescere, cui tamen considerationi obstat praecedens decretum, quo ei conditionem mutandi libera fit potestas. Sunt et qui putant Felinum4 metuere, ne luminibus suis officiatur aliosque, quos titilllat ambitio amotum hunc velle.

    Somfius5, de quo nuper quaesivisti, nullarum est opum; affinis ipse Cammingae6, qui Amelandiam hactenus tenuit cujus sororem7 in matrimonio habet: videtur aliquos habere fautores, qui ipsi tamtam confecerint pecuniam, ut negotium suum apud imperatorem8 conficere potuerit. Et jam audio illi cum incolis - qui nihil magis optant quam ut extra belli nostri aleam positi sint - belle

    168

    convenire non magis se moventibus Hollandis quam si haec res eos minime tangeret. Frisii quid facturi sint, incertum est, quos tamen advigilare aequum est, quo enim jure Amelandiam eodem et totam Frisiam sibi vindicari potest imperator.

    Valde hic animos erigit peropportunus de nobilissima Wimariensis9 victoria nuntius, et spem addet Palatino10, qui jam exercitum instruit, ut ea, quae aviti sunt juris, recuperet. Sed non semper ita res hominum summus disponit Arbiter, ut causa qui vincit, vincat et armis.

    Graswinkelius noster11, qui jam Gallicas audit conciones, bene de senatoria dignitate sperat; mihi in ea arena nec seritur nec metitur12. Ego mea majorumque virtute me involvo amans privati laris et veteris memor dicti: Quod sis esse velis nihilque malis13.

    De legatione in Poloniam14 necdum hic quippiam constitutum; de scriba tibi submittendo cogito serio, et amicos consulo. Petrum15 hic videre gestio et quidem hoc verno tempore, quod studiis aptissimum est. Uxoris iter differri doleo, sed de itinere terrestri vix ausus fui sperare et a marino quantum natura abhorreat jam diu didici.

    Deus Optimus Maximus, qui te hoc bono die Lupesteiniaci e faucibus Orci16 eripuit, ut omnia tibi porro fausta et salutaria largiatur ex animo voveo; Losecatio17 ut quamprimum ad nos redeat suadeo tibique pro honore ei exhibito immortales ago gratias.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Hagae, XXII, Martij 1638.

    Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède prez le Roy Trèschrestien A Paris.

    In dorso schreef Grotius: 22 Martij 1836 W. de Groot.

    Rn boven aan de brief: Rec. 1 april.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII, no. 24. Beantw. d. no. 3514.
    2 - Mogelijk no. 3477 dd. 1 maart.
    3 - Mr. Nicolaes van Kinschot.
    4 - Schuilnaam voor Jacob Cats.
    5 - Ernst Zuhm.
    6 - Pieter Cammingha.
    7 - Cahtarina Cammingha.
    8 - Ferdinand III.
    9 - Bedoeld wordt de overwinning van Bernhard van Saksen-Weimar, behaald op 3 maart bij Rheinfelden.
    10 - Karl Ludwig van de Palts.
    11 - Dirck Graswinckel.
    12 - Vgl. Plautus, Epidicus, 265: mihi istic nec seritur nec melitur.
    13 - Martialis, Epigr. 10. 47. 12.
    14 - Er was sprake van om Andries Bicker naar Polen te sturen.
    15 - Pieter de Groot.
    16 - Vgl. voor deze uitdrukking Grotius Pontifex Romanus, Ord. Fed. vs. 23 (Dichtw. 2A).
    17 - Diderik van Losecaat.