eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    184

    3514. 1638 april 3. Aan Willem de Groot1.

    Quae literis datis 22 Martii2, mi frater, scribis de Kinschotio3, valde sunt credibilia. Tam potente adjutus aura facile scopulos omnes eluctabitur.

    Veniet ad vos Ackerlaeckius4, qui de rebus Egmundanis5 et de illo Somfiano negotio6 tecum ita jussus colloquetur.

    D. Godofredus7, vir antiquae probitatis, gratias mihi egit ac per me tibi, quod res ipsius cordi tibi esse velis. Certe dignus est, cui nulla fiat injuria.

    Vinariensis8 res in maxima spe sunt multumque incrementi haud dubie sunt accepturae, si et palatinus9 se moveat, quod sine Anglica pecunia nequit fieri. Ejus liberalitatis exemplum Gallia sequi vult, non praecedere.

    Graswinckelium10, si quis se ad honores aditus aperiret, facturum, quod facit, nunquam dubitavi. Δοϰιμαζέτω ἄνϑϱωπος ἑαυτόν11.

    Petrus12 jam itineri se accinxerat, cum subito apparuit vir multarum palmarum, qui ei quae luxata sunt reponere aggreditur et ex initiis spem ei aliquam facit. Videtur si non persanaturus, certe imminuturus hoc vitium13. Id obstat, quominus jam te in forum sectetur. Diligentia studiorum et aviditate discendi probavit se mihi. Spero et talem apud vos fore et praesertim hortatore ac te magistro. Plurimum nos devinxeris si eum, ut nostra hactenus omnia, tuae curae facias. Dolet nobis, quod semper tibi molesti nullum reperimus officii genus, quo tuae respondeamus in nos benignitati.

    Losecatio14 literas dedi. Erit nobis, dum manere volet, gratus hospes. Quominus consilia vestra se revocantium sequatur, non obstabimus.

    De uxore ita est, ut dicis. Maris est impatiens. Et terrestre iter multa in se habet pericula. Tempus nos forte hac sollicitudine expediet. Gratias ago, quod meae libertatis diem festum habeatis15 Deumque oro, ut parentes16, te, tuos et omnes, quibus ea res voluptatem attulit, servet ac prosperet.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    Lutetiae 3 Aprilis 1638.

    185

    Venit ad nos Pelsii filius17 et quidem, ut cupio, quamprimum. Si eum videris, mone, ut Graecas etiam literas discat pingere. Id vel in itinere poterit facere.

    Exspecto Curcellii librum18 et Idololatriam Vossii19 et Salmasii usuras20 et si quid est aliud lectu dignum. Ego mihi videor ad res sacras Aurati21 nostri usurus opera consciis regis22 ministris, ne id ei noceat.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 876. Antwoord op no. 3503; beantw. d. no. 3532.
    2 - No. 3503.
    3 - Mr. Nicolaes van Kinschot.
    4 - Barthold van Akerlaecken.
    5 - Zie VIII no. 3114, p. 347 n. 13.
    6 - Ernst Zuhm.
    7 - Théodore Godefroy; zie no. 3481.
    8 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    9 - Karl Ludwig van de Palts.
    10 - Dirck Graswinckel.
    11 - 1 Cor. 11, 28.
    12 - Pieter de Groot.
    13 - Pieter was nl. mank.
    14 - Diderik van Losecaat.
    15 - Grotius was op 22 maart 1621 uit Loevestein ontsnapt; zie het slot van no. 3503.
    16 - Jan de Groot en Aeltgen Borre van Overschie.
    17 - Pieter Pels.
    18 - Etienne de Courcelles; over het boek zie men no. 3477, p. 126 n. 7.
    19 - Dit werk van Gerardus Johannes Vossius verscheen eerst in 1641: De theologia gentili, et physiologia Christiana; sive de origine ac progressu idololatriae, ad veterum gesta, ac rerum naturam, reductae, deque naturae mirandis, quibus homo adducitur ad Deum, liber I et II. Liber III et IV. Amsterdami, apud Iohannem et Cornelium Blaeu, 1641.
    20 - De Vsuris Liber, Clavdio Salmasio auctore. Lvgd. Batavor. Ex Officina Elseviriorum. MDCXXXVIII.
    21 - François d'Or.
    22 - Lodewijk XIII van Frankrijk.