eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3532. 1638 april 19. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Ne meam in scribendo negligentiam culpes, scias me post Pascha Amstelodamenses invisisse amicos, imprimis Vossium2, Hoofdium3 aliosque, qui te maximi faciunt. Egi cum Vossio de ministro tibi legendo, sed in illo hoc quidem tempore nihil opis reperio, quare recte te facturum arbitror, si Aurati4 utaris opera, ut ex posterioribus tuis litteris5 constituisse te intelligo.

    Pater6, ut ex ipsius epistola7 cognoscere poteris, satis prospera utitur valetudine, nisi quod diu vivendo vivacitas ingenii paulatim deteritur; sed mater8 admodum imbecilla est, jam enim et pedes officium facere desinunt, quare et corpore et mente deficientem non diu superfore et nos credimus et ipsa adseverat. Valde urget, ut curis familiaribus soluta apud nos quod vitae restat transigat neque dissentit pater; ego officii mei gnarus ipsis liberum de rebus suis meisque disponendi feci arbitrium prona etiam ad quaevis ipsis obsequia praestanda uxore9, quo nomine valde mihi gratulor.

    Petro10 ubi venerit, monstrator et hortator ero in hac nostra palaestra forensi

    214

    neque dubito, quin is, qui diligentia sua se tibi probavit, etiam studia sua et facundiam foro sit probaturus, certe valde amatur ab omnibus, qui familiariter consuetudine ejus usi sunt. Filio majori11, quem jam in Germaniam ad ducem militatum abiisse12 intelligo, opto omnia prospera, poterat majoribus curis par esse, sed et in eo vitae genere non dubito, quin majora ipsum expectent.

    Rogavit me his diebus commissarius Padburgius13, ut cubicularum tibi tuum, cui uxorem suam14 materteram esse ait, commendarem, quod non gravate suscepi.

    Kinschotius15 in syndicatu Delfensi capescendo et ipse aliquas experitur molestias; nam Ordines decreverunt, ut etiam Curiae provintialis super missione exploretur sententia. Atque ita ea res protrahitur et jam videor mihi videre esse quosdam in senatu, qui forte eas, quae inter Hollandiam et Selandiam inde oriturae sunt controversias, praevenire satagentes missionem dissuasuri sint. Sed haec nihil ad nos.

    Misi cistam cartophoron Roterodamum ad mercatorem Petersonium16 cum inscriptione ad Treselium17.

    Hac septimana abiturum se dicit Oosterwikius18. Dabo alicui ex comitibus libros Salmasii19 aliorumque et Mireveldii20 picturas.

    Nihil jam fere novi occurrit, nisi quod princeps21 se parat ad inferendum propediem bellum, quanquam in magna aerarii necessitate, cui sarciendae multa proponuntur consilia, nullum initur.

    Nudiustertius sopita est ea, quae inter socios commerciorum Indiae Occidentalis agitata est controversia, iis legibus, ut iis, qui in India habitant, commercia relinquantur libera exceptis quibusdam mercibus; item ut omnibus, qui hic sunt sociis tantum mercium illuc mittere liceat, quantum in societate sortis posuerunt.

    Losecatium22, cujus nomine gratias tibi immortales agimus, una cum Petro, nisi ille diutius moratur, brevi expectabimus.

    Vale.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Hagae, XIX Aprilis 1638.

    215

    Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède A Paris.

    In dorso schreef Grotius: 19 Aprilis 1638 W. de Groot.

    En boven aan de brief: Rec. 28 April.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII, no. 24. Eigenh. oorspr. Antw. op no. 3514; beantw. d. no. 3556.
    2 - Gerardus Johannes Vossius.
    3 - Pieter Cornelisz. Hooft.
    4 - François d'Or.
    5 - No. 3514 van 3 april.
    6 - Jan de Groot.
    7 - No. 3531.
    8 - Aeltgen Borre van Overschie.
    9 - Alida Graswinckel.
    10 - Pieter de Groot.
    11 - Cornelis de Groot.
    12 - Cornelis was op weg naar het leger van Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    13 - David Padburch, commissaris van de monsteringe. Hij was familie - wellicht een broer - van Daniël Badburch, die in 1633 in Nederlands Brazilië tot sergeant-majoor bevorderd werd.
    14 - Louise de Baudous, verwant aan de Amsterdamse graveur Robert de Baudous; de ‘cubicularius’ heb ik niet nader kunnen identificeren.
    15 - Nicolaes van Kinschot.
    16 - Pierre Peterson, koopman te Rouaan. In 1639 huwde hij Marie Dericq (1621-1665), dochter van Nicolas Dericq (1592-1671).
    17 - Daniel Tresel te Rouaan.
    18 - Willem van Liere, heer van Oosterwijk, Staats gezant te Parijs.
    19 - Claude Saumaise -Salmasius-, klassiek-filoloog te Leiden.
    20 - De schilder Michiel Jansz. van Mierevelt; zie no. 3405, p. 6 n. 2.
    21 - Frederik Hendrik.
    22 - Diderik van Losecaat.