Illustrissime Domine,
Et ego et D. Schmaltzius2 sedulo laboramus, ut et bellum impellamus ex hac parte et simul ad inducias, si quae se ostendant, paremus quae sunt necessaria. Utrunque satis pulchre procedit.
Guebrianus3 cum IV millibus aut paulo amplius, puto, jam apud ducem erit Vinariensem4 decepto milite quasi ad Joannem Waertium5 accipiendum et in Galliam perducendum irent.
Dux Vinariensis, si ei dentur a rege6 peditum X, III equitum millia, non dubitat, quin Brisacum obsidione sit capturus. Id consilium an placiturum7 sit Gallis, videbimus. Mittetur certe brevi in illas partes dux Longavillanus8 cum tantis, quantas9 Vinariensis expetit, copiis, subsidio ipsi adversus pericula futurus, forte et progressurus longius, si occasio traxerit.
Ducis Lotharingi10 quae non longe a Brisaco abfuerant11 copiae victus penuria12 cessim ivere in Burgundiae comitatum et ipse dux, Vesontione cum ageret, in carruca sua vitae suae periculum a percussoribus nescio unde immissis adiit.
Missa ad ducem Vinariensem ex veteribus pactis CCCC florenorum millia, parantur pecuniae et Suedis et Batavis et Hassis ex factis conventionibus. Neque dubito, quin ad exemplum Angliae aliquid daturi sint Galli et Palatino13.
Castilionaeus14 abiit in Belgicum finem arma illaturus cum XVI hominum millibus, in quibus erit equitatus externus duce Degenfeldio15.
Princeps Condaeus16 cum bono exercitu ad Navarrae est limitem. Erunt alii sub Lafortio17 et Brezaeo18.
Ad inducias via struitur perductis jam Gallis, ut Ferdinando III non negent imperatorium nomen nemine Germanorum id in controversiam vocante, Ferdinan-
239
do autem, ut velit tutum iter polliceri legatis Hassiacae19 et Vinariensis20 et si qui sunt alii Gallorum Suedorumve socii, ut scilicet veniant eo, ubi futuri sunt Suediae Galliaeque legati21 et per eos desideria sua proferant. Ipsae tamen his de rebus formulae nondum ad manus meas pervenere. Est autem, cur speremus, si ad inducias venitur, regem Galliae Suedis ad omnia aequa obtinenda adjutorem fore et ad custodienda, quae Suedi tenent, aliquid collaturum pecuniae.Rex ipse Chantiliaci venatur; inde ibit ad Compendium aut ultra lustraturus suos exercitus. Regina22, ut captus est praegnantium, belle valet.
A Constantinopoli literae credere nos jubent et Transilvaniae principem23 Turcae24 conciliatum et bellum ibi in Persam25 redintegrari. Ingentem e Moscovia captivorum numerum nec paucos e Cosaccis abductos a Tartaris.
Sicut magnum hic est gaudium de confecto Vismariensi federe26, ita multum exspectatur nuntius de Suedorum supplementis, quae in Germaniam ventura sunt. Proximum ab hoc votum est Gallorum, ut festinent se movere Batavi.
De rebus cunctis, quae aut nunc aguntur aut imminent, prudentissime judicant literae tuae datae 9/19 Aprilis27.
Hanovia videtur in comitis28 mansura potestate sine caesariano praesidio. Sed ut comiti hinc pecunia detur, vix sperandum est.
De Ulma pridem nihil habemus explorati. Illud de Hungaris utroversum cadat, multum refert. Itaque siquid intelligetur, doceri gaudebo.
De literis tuti itineris pro Batavorum legatis29 puto cessurum Genettio30 cardinalem Hispanum31.
Ut Hamburgi cum Anglis foedus aliquod fiat, quamdiu illi ultra Lutetiana pacta32 nihil offerunt, difficile erit. Poterit forte cum Palatino, qui jam in causam descendere incipit, aliquid confici.
Batavorum bellum ejus est generis, ut pace finiri vix possit. Per inducias suspendi iisque, ut apud Helvetios evenit, producte33 saepius obliterari potest, si modo id ipsorum rebus convenit, quod multas inspectiones recipit. Caeterum video tecum eos perstare in fugiendis consiliis, quibus cum Germanis commercia ipsorum interire possint aut imminui. Ita ingenium est ejus gentis, in qua plurimum valet Mercurii ratio34.
240
Dunquercani quin insidientur alicui Galliae portui, dubitandum non est; quo magis laborandum et35 Gallis, ut ab ista tam noxia hominum colluvie mare purgetur. Neque res esset difficilis, si et mari Batavi et terra Galli id agerent. Sed et saevior36 principis Arausionensis37 valetudo et Batavorum cunctatio incommode his temporibus intervenit.
Pecuniam Batavis non superfluere satis credo. Sed id, quod Suedis aut dant aut promittunt, pro exiguo duci debet, si comparetur cum eo onerum incremento, quod sensuri sunt Batavi, si semel Suedi se bello subduxerint.
Brasilianum illud certamen illum in modum componi debuisse semper sum arbitratus, et nunc factum gaudeo, ut et de Meppa.
Multum etiam juvabit me scire, quae feret Wolfius38. Nam quin Hassica societatem Galliae simul Suediaeque rebus Vinariensis tam bene procedentibus tanto per utrunque regnum belli paratu praelatura sit iniquis cusis a Darmstadiensi39 conditionibus, neque res ipsa nos sinit dubitare neque ii, qui hic res Hassicas agunt40.
Batavi nec quae trans Amasium tenent omissuri sunt neque exacturi, puto, ab aliis quod ipsi facere nolint. Est autem ea regio bellum in Germaniam parantibus opportuna, jam inde a Romanis temporibus.
Quo injecturae se sint Galassii41 copiae, quo Banerius42, brevi apparebit et inde lucis aliquid nobis erit ad futuri judicationes.
Et Saxo43 et Brandenburgicus44 et qui cum illis societatem Suedicam in hostilia mutarunt, satis poenarum ferent relicti suis consiliis et quod voluerunt servitio miserante nemine. Jubeamus eos45 miseros esse libenter.
Palatini principes46, ut audio, regem accedent eruntque tecto capite, cum eum alloquentur Angliae legati47, qui honos etiam ducibus ac paribus Galliae, tali tantum tempore, conceditur.
Forbeschius48, Poloni49 nuntius Viennam se confert.
Opto tibi ac tuis valetudinem aliaque cuncta prospera.
Excellentiae Tuae singulari studio addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 20/30 Aprilis MDCXXXVIII, et maneo Illustrissime Domine,
241
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.