Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Receptis reginae dominae nostrae clementissimae2 ad regem3 et ad me literis4 aditum postulavi ad regem, cujus nunc commodum exspecto.
Quae a duce Vinariensi5 geruntur, satis late explicant diligentes D. Mulleri6 literae. Non duplicabo itaque Sublimitati Tuae legendi laborem.
Apud legatum Venetum7 fuimus ante hos sex dies ego et D. Schmalchius8. Literas ei tradidimus, tum quae ad ipsum erant, tum quae ad ducem Venetum9, quorum se jam accepisse dicebat exemplum.
Quae dixi de inscriptione ad reginam non ex more facta a Venetis, cum a regibus principibusque omnibus salutari soleat Serenissimae Potentissimaeque elogio, silentio transmisit. Neque ego ultra institi, quam ut dicerem in posterum id emendandum, si literas suas gratas esse velint. Locutus de hac re fuissem pressius, si quid ab Anglis10 didicissem certi, qui me trahunt obtenduntque morbum secretarii regii11.
Quod a nobis postulavit Venetus, ut non longe a Colonia eligeremus locum colloquii de pace, quo minus morae inter commeandum intercederet, id a Gallis
322
profectum ex Chavigniaci12 antehac sermonibus et ex misso ad me nuper Priandio13 non dubitabam. Respondimus diu de loco in Suedia consultatum neque potuisse adduci Suediae rectores14, ut locum sumerent nimis longe a se remotum, qualia essent ea, quae sunt circa Coloniam. Saepe opus fore, ut ipsi a legatis consulantur, quod eo citius posset fieri, quo abessent propius. Hamburgum aut Lubecam saepe a caesarianis ipsis proposita nobis. Utram urbem mallent, nos contentos ea fore. Esse in iis regionibus vicinos principes, quibuscum saepe legati communicanda habituri essent de pace consilia. Neque vero impedire nos posse, quominus et alii operam suam ad pacificandum conferent. His de causis in foedere cum Gallis inito speciatim id expressum, ut ipsi quidem Coloniae de pace agerent, nos vero Hamburgi aut in vicina Hamburgo urbe. Ab eo semel constituto non posse decedi. Quare si placeret caesarianis de pace agere, dare eos debere tuti itineris literas pro legatis Suedicis15 Hamburgum aut Lubecam ituris proque eorum comitatu et commeaturis ultro citroque tabellariis, tum vero pro iis, qui res Suedicas procuraturi essent Coloniae, eorumque itidem comitatu et tabellariis, praeterea pro legatis viduae Hassicae16, ducis Vinariensis aliorumque reginae Suedicae foederatorum, qui mittere vellent Hamburgum.Hac autem de re ita locutus sum indefinite, ut ipsine isti legati sua desideria essent proposituri, an eam curam relicturi legatis Suedicis, id in ambiguo relinquerem.
Dicebat apud cardinalem Riceliacum esse literas tuti itineris antehac missas, pro legatis Suedicis, qui Coloniam ituri dicebantur; mutato loci nomine, posse manere cetera.
Respondi me nihil unquam ejus vidisse neque de formula non visa posse judicare. Volebat operam dare, ut eam a cardinali acciperet, quod ego ipsi liberum reliqui. Caesarianos dicebat in dando [tuto] itinere pro subditorum suorum legatis, maxime Vinariensis, qui familiae ne suae quidem caput esset, nonnihil tricari.
Ego ad hoc ostendi Germaniae principes non mere subditos esse, sed cum libertate foedera faciendi; patere id Verbiniana pace17, ubi multos eorum rex Galliae, non paucos rex Hispaniae18 tanquam socios, quibus vellent cautum, nominassent. Ipsum Ferdinandum II et hunc tertium egisse ac pepigisse cum multis Germaniae principibus; conditiones obtulisse saepe duci Bernhardo, nato electorali stirpe, quales quo essent in Germania, etiam ipsis ducibus magna territoria possidentibus ob orginis splendorem anteponerentur. Caesarianos putabat neque a pace neque ab indutiis averso esse animos moram omnem ab Hispano esse.
Divagante ad multa sermone cum diceret in pace cudenda nodum esse difficilem inter Hispanos Batavosque de Indiis, dixi mihi non videri eum inexplicabilem, sive Hispanus vellet utrinque teneri, quae tenerentur, et liberum esse apud
323
gentes neutrius partis imperia agnoscentes commercium, sive pace apud superos facta atque incolumi bellum vellet relegari ad inferos, id est ad loca trans cancri circulum sita, quo jure Galli Anglique cum Hispano viverent. Namque inter eos id observari, ut quae in tam longinquis partibus vi agerentur, ea hujus nostri orbis pacem non turbarent. Dicenti videre se lentius quam vellent pacem amantes processurum hoc negotium regessi mirum id haberi non debere, cum in fabricandis Batavicis indutiis per biennium et aliquantum ultra sudatum esset.Nunc quiescimus et ego et D. Schmalchius, ambo exspectantes responsum tum a Chavigniaco tum a Veneto, ego vero etiam tempus compellandi regis.
Castilionaeus19 XV apud se habens millia putatur in S. Audomari obsidium accingi. Lafortius20, cujus miles Castilionaeo attributus est, alias copias quaerit. Princeps Condaeus21 mulos conducit multos ad scandenda cum machinsi Pirenaei juga.
In Hispania trucidatum Olivarium22, qui principem in ea aula gratiae tenuit locum, rumor huc advenit parum laetus exemplo. Genuae sectatorum Austriae23 conatus pro Hispano successit infeliciter validiore ea parte, quae libertatis studium et amicitiam Galliae sibi obtendit.
Misit huc rex Magnae Britanniae24 virum nobilem25 ad gratulationem et bona vota pro utero reginae26. At duorum istorum regnorum amicitiam, si unquam, hoc certe tempore necessariam, dissuere incepit res non magna per se, nisi omnia tanti essent, quanti aestimantur.
Apud reginam Angliae27 neque legatorum uxoribus neque principibus feminis considere mos est, contra quam apud Galliae reginam. Chevreusia28 tamen ab itinere statim reginam Angliae accedens, quasi ab itinere lassa, considere jussa est. Dissimulatum id forte in alia foret. Sed in hac femina e Gallia exulante multum displicuit legato Gallico29, qui uxori suae30 a regina jus considendi poposcit. Neque enim aequum legati uxorem minori esse honore quam Chevreusiam. Regina Chevreusiae semel id datum dixit ob lassitudinem ex itinere non repetitum postea neque vero se adduci posse, ut veterem Angliae morem novo introducto more immutet. Id huc perscriptum huic aulae non satisfecit cumque legati ordinarii Anglici uxor31 ad reginam salutandam itaret, obviam ei missus est, qui diceret eam reginae non adsessuram.
His inanibus tempus teritur, dum perit Palatinus32. Id enim futurum prae-
324
videmus, nisi Meppa recipitur et major pecunia ex Anglia mittitur. Neque enim qui eum adjuvat Crewenus33 Crassus34 est, qui exercitum suis e reditibus alere possit.Post Mulleri literas longe alia docemur. Hostem alio itinere simulato consedisse ad lacum Constantiae. Inde Steno, ubi pons est imminere, ut commeatus ab Helvetiis aliisque locis intercipiat Vinariensi. Et Helvetios minis territos retinere penes se omnia. Ipsorum vero pontificios, ne iis quidem rebus, quae e Gallia veniunt, permittere transitum aemulatione in vicinos partim et emptis studiis. Caesarianos35 supra XVIII millia esse; Vinarienses praeter eos, qui praesidiis attinentur, ad XIV millia; eos ivisse non, ut ante consilium fuit, in Wirtembergicum agrum saeve habitum a caesarianis exusta, ut dicitur, et Sturtgarda, sed Landshutum et Hohentwilam versus. Lotharingos vero Longavillani36 metu ad comitatum Burgundiae tutandum retro cedere. Gallasium37 Rheno se admoturum propius, ut Goetsio38, si forte laboranti, sit subsidio.
Haec postquam scripseram adii extraordinarium ab Angliae legatum39. Habetur is fautor rerum Galliae. Is vero neque Gallos posse adduci existimat, ut protestantium res esse velint validas neque Batavos, ut imperatori40 se hostes faciant, et horum opera factum, ne Galliae poscentibus id Suedis imperatori bellum denuntiaret.
Multis verbis ostendi ei, quam prope exitium venisset res Palatina, nisi eam prostratam erigendi exemplum ab Anglis daretur. Non aequum id eos exspectare, ut consanguinei ipsorum nobis magis cordi quam ipsis essent.
Jam significatur mihi die crastino regem mihi vacaturum. Prima, quae post hanc veniet a me epistola, quid ibi egerim, quid intellexerim, significabit.
Dicit mihi Heufdius41 rursum naves ex Hispania XL cum pecunia, milite rebusque aliis necessariis perductas Dunquercam Anglorum praesidio et tutela. Haec res nihil inde bonae spei nobis ostentat.
Inter causas, cur cardinalis Riceliacus indutias malit quam pacem, una est, quod in pace reditus reginae matris42 vitari non poterit, quem ipse maxime metuit.
Deum rogo, Illustrissime Domine, ut, quae nunc in actu consiliisque versantur, ea omnia ad bonum gloriamque regni Suedici, reginae Tuaeque Sublimitatis regat.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 18/28 Maii 1638.
325
Is, qui Olivarium interfecit43, nepos naturalis fuisse dicitur ducis quondam Ossunae44.
Principem Casimirum45 tempestatibus a Genua repulsum in oram Massiliensem advenisse audio; retineri ibi, quod additur, non puto neque enim ullam video in eo juris speciem.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.