341
Illustrissime et Excellentissime Domine,
Banerius2 adhuc copias e Suecia exspectat, quarum tamen bonam partem appulisse fama est. Parat interim castra non procul Anclamio nihil magni aggressurus, ut videtur, ante omnium copiarum adventum.
Gallassius3 veteribus stativis insistit, quicquid molendinorum in hoc circulo reperitur occupans, ut maxima farinae vi, locis munitis et propinquantibus castris provideat. Intentus interim est in Banerium, principem Auriacum4 et Götzium5 Westphalici hostis, post captam Meppam, parum curiosus. Sive n. Banerius in haereditarias Austriacorum provincias sive in Gallassium seu in medios electores contendat, Gallassio consilia viamque Suae quoque expeditionis daturus creditur Westphalia et cardinali-infante6 propriae defensioni relictis.
Sin princeps Auriacus vel aliquid in praejudicium Coloniae tentaverit vel una cum Gallis dicto infanti acciderit gravior, forte Gallas commisso solis electoribus in Banerium bello, accurret in Hispanicorum auxilia. Res passim in motu sunt, quorsum casurae sequenti mense audiemus undique.
Rex Daniae7 adhuc legit militem, castra parat ad Oldeslo sex naves bellicas Warnemundam missas iuxta totidem nostrates locavit prohibituras, ne a Danis vectigal exigatur. Earum cum nostris concordiam discordiamve brevi intelligemus. Nuper Ser.m reginam8 Sueciae sollicitavit, ut legatos mitteret Lubecam ad diem 21/31 Maij facturos cum Caesare9 pacem. Respondit Ser.ma regina, ne praeparatoria quidem nisi cum Gallia conjunctim tractari posse. Rex tamen Lubecam mittit admiralium10 et cancellarium regni11, sive ut eo citius caeteros alliciat sive - quod Lubecae spargitur -, ut haec eius cum caesareanis promptitudo invidiam neglectae pacis nobis imponat.
Quid S.R.M.tas Sueciae nuper ducibus Lawenburgicis12 pacis parariis, quid ego eorum consiliario13 ad comitis Curtii14 postulata de tractatu respondi, ex inclusis15 apparet. His etiamnum consiliis nos insistimus. Duae difficultates
342
hactenus non parum remoratae sunt dictos tractatus, quod rex Galliae16 Caesari titulum, hic eius foederatis securitatem eo veniendi negarit. Utraque iam sublata multi credunt negocium pacis in propinquo esse. Quo faxit solus auctor pacis, Deus. Cujus protectioni E.T. animitus commendo.Excell. T.ae observantissimus
J.A. Salvius m.p.
Hamburgi, die 21/31 Maij A.o 1638.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 16 Iunij.