Excellentissime Domine,
Pro iis quae Excellentia Vestra mihi significavit 21/31 Maii2 gratias habeo ingentes. Opus est hoc maxime tempore edoceri me de iis, quae in illis geruntur partibus, ut nostrorum exemplo et aemulatu excitentur Galli.
Quae ad Lauwenburgicos3 scripta sunt a regina4 quaeque Excellentia Vestra respondit caesarianis5, habebunt jam Galli per Davausium6. Alioqui ego illis daturus fueram, ut hoc quoque amicitiae testimonio magis adstringatur federis fides.
Mitto formulas literarum pro tuto itinere legatorum Suediae7, item Germanorum8, quales mihi dedit Venetus9. Ego vicissim eum participem feci responsi illius, quod Excellentia Vestra Lubecam misit, ut videant et socii et pacis suasores aperte a nobis simpliciterque agi. In illa pro legatis Suedicis formula, si nomen reginae adjiciatur ad coronae nomen, puto non multum desideraturos rectores
394
nostros10, ad quos eam misi. Altera pro Germanis paci procurandae minus idonae est inserta criminis exprobratione. Alioqui ut Germani non ipsi sua proferant desideria, sed per Suedos Gallosque legatos11, tolerabile videri potest. De praeparando ad inducias negotio sensum suum perscriptum nobis dedit haec aula. Sed cum pro millione, quem mandata mihi data posci jubent, semissem ejus polliceantur, rem integram servavi regentium consultationi.Nuntios de transitu militis e Suedia deque Bannerii12 conatibus exspectabimus, et quo versurus sit se refoto jam exercitu Galassius13, et an sine vi sit abitura classis Suedicae Danicaeque ad Varni Ostia vicinitas. Praeterea quid acturi sint tam illustres e Dania legati14.
De imperatoris titulo, quantum video non ultro controversabuntur Galli, si modo illud et de tuto itinere pro Germanis comiter transigi possit. Mihi certe nullus videtur probabilis color denegandi Ferdinando15 honorem, quem ei dedit Germania, probavit Roma, agnoscunt Suedia, Anglia, etiam dux Vinariensis16 nullo electorum17, quos quidem pro electoribus Gallia agnoscat, refragante.
Addam huic epistolae pia vota pro bona pace proque Excellentiae Vestrae valetudine rebusque prosperis, utpote.
Excellentiae Tuae observantissimus semper
H. Grotius.
Lutetiae, 9/19 Iunii 1638.